Latin
Book 1, lines 1.1.245-1.1.256
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.245-256
Not analysed yet
CTh. 1. 15. 11
Iidem aa. iustiano vicario ponticae. cornicularios officii, quod meritis tuis paret, institutam antiquitus ordinationem militiae repetisse cognovimus, ut peracto corniculario agentium in rebus numero conectantur. sed divalia statuta obsistunt, quibus comperimus virorum quoque illustrium praefectorum praetorio cornicularios, comitis quin etiam orientis camelorum gregibus praecepto sic temporis praefici, quo vicariorum omnium corniculariis variae erogationis in urbe constantinopolitana constat impositam functionem. dat. ii non. april. thessalonicae gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 apr. 4).
CTh. 1. 15. 12
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. omnibus vicariis. singuli vicarii per dioeceses sibi creditas ter centenos tantum noverint militare debere, ita ut, quicumque maiorum nexu curiis debentur, municipum functionibus dentur et nemo privilegii alicuius praetextu aut annositatis se defendat obstaculo. dat. vi k. nov. honorio n. p. et evodio v. c. consul. (386 oct. 27).
CTh. 1. 15. 13
Idem aaa. have tatiane karissime nobis. officium dioeceseos asianae, cuius octo provinciarum ambitus per spatia latiora tenduntur, ducentorum niti apparitione praecipimus. dat. iiii k. mai. mediolano timasio et promoto consul. (389 apr. 28).
CTh. 1. 15. 14
Impp. arcadius et honorius aa. eusebio praefecto praetorio. cavendum est, ne qua ob canonem africae fiat frumenti deceptio. vicarium itaque virum spectabilem per africam volumus in proconsulari provincia exactionis et transmissionis necessitates arripere. dat. xiiii k. ian. romae olybrio et probino consul. (395 dec. 19).
CTh. 1. 15. 15
Idem aa. ad vincentium praefectum praetorio. virum spectabilem vicarium septem provinciarum reliqua praeteriti temporis exigere iubemus, recentia vero debita ordinarios iudices maturare decernimus, quibus tamen vicarium convenit imminere. dat. xiiii k. iul. mediolano stilichone et aureliano consul. (400 iun. 18).
CTh. 1. 15. 16
Idem aa. vigilio vicario hispaniarum. nullum penitus honoratorum publica salutatione sine chlamydis indumento vicariam potestatem adire oportet. officium itaque decem librarum auri multa tenebitur, si quis nostra statuta violare temptaverit. dat. iiii id. sept. mediolano vincentio et fravito consul. (401 sept. 10).