# Theodosii Imperatoris Codex 1.1.257-265

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 1, lines 1.1.257-1.1.265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/1.1.257

CTh.1.15.17
Iidem aa. messalae praefecto praetorio. virum spectabilem vicarium africae quem totius collationis ac transmissionis cura constringit, iudicibus volumus imminere, ut, quantum singulis quibusque mensibus collatum sit quidve transmissum, maiore cautione disquirat, in eos procul dubio vindicaturus, quorum fuerit indicata desidia. et cetera. dat. iii k. octob. altino vincentio et fravito conss. (401 sept. 29).
CTh.1.16.0. De officio rectoris provinciae
CTh.1.16.1
Imp. constantinus a. rufino octaviano correctori lucaniae et brittiorum. quicumque extraordinarium iudicium praefectorum vel vicariorum elicuerit vel qui iam consecutus est, eius adversarios et personas causae necessarias minime ad officium praefectorum vel vicarii pergere aut transire patiaris, sed de omni causa in tuo iudicio praesentibus partibus atque personis ita his temporibus ipse cognosce, quae ex eo die computabis, ex quo causa in tuo iudicio coeperit inchoari, ut tunc demum, si ei, qui extraordinarium iudicium postulaverit, tua sententia displicebit, iuxta ordinem legum interposita eam provocatio suspendat atque ad suum iudicem transitum faciat. dat. iii non. aug. treviris constantino iiii et licinio iiii consul. (315 aug. 3).
CTh.1.16.2
Idem a. ad bassum. decreta provincialium non prius ad comitatum perferri oportet, quam singuli quique iudicantes ea inspexerint atque probaverint suaque adscriptione signaverint. si quid fiat contrarium, competens ultio exerceatur. proposita viii k. oct. carali gallicano et basso consul. (317 sept. 24).
CTh.1.16.3
Idem a. ad felicem praesidem corsicae. cum sex menses transcurrerint, breves omnium negotiorum ab officio tuo descripti commeent ad scrinia eminentissimae praefecturae, ut his recensitis et ad scrinia nostra perlatis pandatur, quis iudicum et in quibus discingendis causis fidelem operam praestiterit, quo vel dignus praemium mereatur vel neglegens coercitionem incurrat: adeundi tuum iudicium de neglegentia vel avaritia tui officii data provincialibus facultate. de eo sane, qui pretio depravatus aut gratia perperam iudicaverit, ei vindicta quem laeserit non solum existimationis dispendiis, sed etiam litis discrimine praebeatur. dat. viiii k. nov. sirmio constantino a. v et licinio caes. consul. (319 oct. 24).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
