# Theodosii Imperatoris Codex 1.1.274-284

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 1, lines 1.1.274-1.1.284. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/1.1.274

interpretatio. officiales omnium iudicum venales esse non audeant, neque pretium de introitu occurrentium aut litigantium vel egressu requirant. sed interpellantes tam divites, quam sine ullo praemio pauperes audiantur. quod si rapaces esse voluerint, gladio puniantur, aut certe de eorum rapacitate dominicis auribus referatur
CTh.1.16.8
Imp. iulianus a. secundo praefecto praetorio. quaedam sunt negotia, in quibus superfluum est moderatorem exspectari provinciae: ideoque pedaneos iudices, hoc est qui negotia humiliora disceptent, constituendi damus praesidibus potestatem. dat. v kal. aug. antiochiae mamertino et nevitta conss. (362 iul. 28).
CTh.1.16.9 [=brev.1.6.2]
Impp. valentin. et valens aa. have arthemi, carissime nobis. iudex sibi hanc praecipuam curam in audiendis ac discingendis litibus impositam esse non ambigat, ita ut non in secessu domus de statu hominum vel patrimoniorum sententiam ferat, sed apertis secretarii foribus, intro vocatis omnibus, aut pro tribunali locatus et civiles et criminales controversias audiat, ne congruae ultionis animadversio cohibeatur. absit autem, ut iudex, popularitati et spectaculorum editionibus mancipatus, plus ludicris curae tribuat quam seriis actibus. dat. kal. oct. aquileia, divo ioviano et varroniano coss.
interpretatio. iudex hanc sibi praecipuam curam in audiendis litibus impendendam esse cognoscat, ut litigantium causas iugiter, adhibita aequitate, discutiat: sciturus, non se in secretis domus aut in quibuscumque* angulis finitivam sententiam prolaturum, sed apertis domus suae ianuis intromissisque turbis, ut neminem lateat, quicquid secundum legum vel veritatis ordinem fuerit iudicatum
CTh.1.16.10 [=brev.1.6.3]
Iidem aa. ad valerianum vicarium hispaniarum. libellos iudicibus, postquam se receperint, vetamus offerri, ne super alienis causis vel statu pronuntient, quando ab officii conspectu atque ab oculis publicis recesserint. praelata vi. id. sept. veronae, valentin. et valente aa. coss.
interpretatio. iudices, postquam se de consessu publico in domum suam receperint, libellos a litigatoribus non accipiant, nec sine officio suo de causis alienis vel de statu aliquid cognoscant
CTh.1.16.11 [=brev.1.6.4]
Imppp. valentin., valens et grat. aaa. ad probum pf. p. provinciis praesidentes per omnium villas sensim atque usitatim vicosque cunctos discurrant et ultro rimentur a singulis, quid unusquisque compulsor insolenter egisset aut cupide. is enim, de quo aliqua ad nos querela pervenerit, ad ultimam poenam rapietur. dat. kal. april. treviris, valentin. n. p. et victore v.C. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
