Latin
Book 1, lines 1.1.285-1.1.299
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.285-299
Not analysed yet
interpretatio. iudices provinciarum operam dare debebunt, ut per singulos agros et loca sollicita inquisitione discurrant et per se, qualiter in solutione publici debiti cum possessoribus agatur, agnoscant. cuius rei curam si implere neglexerint, querelam civium non dubitent in se severissime vindicandam
CTh. 1. 16. 12 [i,16,11 h.]
Idem aaa. ad viventium praefectum praetorio. unusquisque iudex in his locis sedem constituat, in quibus oportet omnibus praesto esse rectorem, non deverticula deliciosa sectetur. addimus sane, ut eius, qui provinciae praesidentem propria possessione susceperit, ager, quem diversorium habuerit praedictus in transitu, fisci viribus vindicetur. ita enim iudices mansiones instruere et instaurare nitentur. dat. kal. apr. trev. valentiniano n. p. et victore conss. (369 apr. 1).
CTh. 1. 16. 13
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad antonium praefectum praetorio. ne quis domum iudicis ordinarii postmeridiano tempore ex occasione secreti ingredi familiariter affectet eiusdem dumtaxat provinciae, sive notus iudici sive etiam ignotus, gesti tamen honoris auctoritatem praeferens. dat. v kal. aug. mogontiaco gratiano a. iiii et merobaude conss.
interpretatio. ne quis notus aut ignotus, eius tamen provinciae homo meridianis horis aut secretis iudicem videat. (377 iul. 28)
CTh. 1. 16. 14 [=brev. 1. 6. 5]
Impp. honor. et theodos. aa. theodoro pf. p. moderatores provinciae curam gerere iubemus, ne quid potentium procuratores perperam illiciteque committant. dat. viii. kal. dec. ravenna, basso et philippo vv. cc. coss.
interpretatio. iudices provinciarum summam sollicitudinem habere debent, ne actores potentum aliquid circa inferiores personas illicite iniusteque committant
CTh. 1. 17. 0. De officio rationalis summarum et rei privatae
CTh. 1. 18. 0. De officio praefecti vigilum
CTh. 1. 19. 0. De officio tribuni voluptatum
CTh. 1. 20. 0. [=brev. 1. 7. 0.] De officio iudicum civilium.
CTh. 1. 20. 1 [=brev. 1. 7. 1]
Imppp. arcad. ,honor. et theodos. aaa. curtio pf. p. honorati, qui lites habere noscuntur, his horis, quibus causarum merita vel facta panduntur, residendi cum iudice non habeant facultatem: nec meridianis horis a litigatoribus iudices videantur. quina itaque pondo auri tam iudici, quam eius officio et honoratis parem mulctam adscribendam esse cognoscas, si quis contra praeceptum huiusmodi venire tentaverit. dat. iii. non. febr. roma, basso et philippo vv. cc. coss.