Latin
Book 1, lines 1.1.322-1.1.330
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.322-330
Not analysed yet
CTh. 1. 27. 2
Imppp. arcadius, honorius et theodosius aaa. theodoro praefecto praetorio. episcopale iudicium sit ratum omnibus, qui se audiri a sacerdotibus adquieverint. cum enim possint privati inter consentientes etiam iudice nesciente audire, his licere id patimur, quos necessario veneramur eamque illorum iudicationi adhibendam esse reverentiam, quam vestris deferri necesse est potestatibus, a quibus non licet provocare. per publicum quoque officium, ne sit cassa cognitio, definitioni exsecutio tribuatur. dat. id. dec. basso et philippo conss. (408 dec. 13).
CTh. 1. 28. 0. De defensoribus senatus.
CTh. 1. 28. 1
Imp. constantius a. ad senatum. mandanda defensio sit his, quorum fides probabilis aestimatur, ut in singulis quibusque provinciis obsistant, ne quid contra morem atque iustitiam aut competentem pensionum modum a senatoribus postuletur; praesertim cum ea tantum solvi oporteat, quae vel in delegatione manu nostrae mansuetudinis adnotantur vel a praefectura pro rerum necessitatibus postulantur. dat. v non. mai. tauro et florentio conss. (361 mai. 3).
CTh. 1. 28. 2
Impp. valentinianus et valens aa. ad clearchum vicarium asiae. habeant senatores potestatem deligendi ex corpore suo singulos vel binos per singulas quasque provincias, qui omnium patrimonia optentu sui ac munitione defendant, depensae quoque capitationis relevatione. nam commodum principalem divalis iuliani quod ad solos decuriones per gratiam iudicum pervenisse dicitur, non ad curiales tantum, sed ad cunctarum lassas gentium utilitates iubemus communi lege transire. dat. prid. non. mai. nicomedia divo ioviano et varroniano conss. (364 mai. 6).
CTh. 1. 28. 3
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad vindaonium magnum praefectum urbi. quotiens fiscalium functionum dispositio tractatur, absente senatus defensore nihil sibi praesumant vel curiales vel iudices ordinare, ne quid contra commodum coetus amplissimi iustitiae ratione despecta temerariae usurpationis decernat audacia, cum etiam hanc licentiam defensoribus dederimus, ut, si forte in contumeliam senatus divalis fuerit forma neglecta, referre festinent. dat. iiii k. iun. antiochia valente v et valentiniano aa. conss. (376 mai. 29).