Latin
Book 1, lines 1.1.349-1.1.361
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.349-361
Not analysed yet
interpretatio. defensores secundum suum nomen curiam vel plebem sibi commissam cum omni iustitia et aequitate defendant; nullum de innocentibus aut condemnare aut verberare praesumant
CTh. 1. 29. 8 [=brev. 1. 10. 3]
Iidem aaa. tatiano pf. p. per omnes regiones, in quibus fera et periculi sui nescia latronum fervet insania, probatissimi quique atque districtissimi defensores adsint disciplinae et quotidianis actibus praesint, qui non sinant crimina impunitate coalescere. removeantur patrocinia, quae favorem reis et auxilium scelerosis impertiendo, maturari scelera fecerunt. dat. v. id. april. constantinopoli, arcadio a. ii. et rufino v. C. coss.
interpretatio. per omnes provincias tales pro studio disciplinae iudices ordinentur, ut cum omni sollicitudine in reos et latrones, remotis potentum patrociniis, districtionem debitam exercere non differant: ne per negligentiam suam aut venalitatem crimina, quae debent puniri, proficiant
CTh. 1. 30. 0. De curatoribus civitatum
CTh. 1. 31. 0. De administratiunculis intra urbem
CTh. 1. 31. 1
. . . . . . . Tuis adnitentibus reformetur. volumus enim eum morem sicut in omnibus etiam in hac administratione durare, quem priscorum virorum providentia consiliumque firmavit neque aliquid, quod ex sollemnitate eius procurationis et honesta consuetudine manarat, invidentium studiis derogari. dat. iiii k. mart. valentiniano et valente aa. conss. (365? 368? 370? 372? febr. 26).
CTh. 1. 31. 2
Idem aa. ad olybrium praefectum urbi. vetustate consuetudinis ius titulo addendi aliquid lucelli minusculi intra urbem administrationum officiis fuerat adtributum; sed de cetero omnis haec dandi accipiendique consuetudo desistat, ut omnino de usu id quod vocatur formale tollatur. sit sane in arbitrio dantium, non in potestate accipientium, an aliquid his administrati singulis velint pro sumptuum consideratione largiri. quod si quemquam hac causa dedisse aliquid invitum nec ad iudicium detulisse constiterit, publica continuo severitas non minus in dantem quam in accipientem vehemens exeratur. dat. prid. non. april. treviris valentiniano et valente aa. conss. (368? 370? apr. 4).
CTh. 1. 32. 0. De procuratoribus gynaecei et metallorum
CTh. 1. 32. 1
Imp. constantinus a. ad felicem. procuratores rei privatae bafii et gynaecei, per quos et privata nostra substantia tenuatur et species in gynaeceis confectae conrumpuntur, in bafiis etiam admixta temeratio inquinatae naevum adluvionis adducit, suffragiis, per quae memoratas administrationes adipiscuntur, abstineant vel si contra hoc fecerint, numero civium romanorum exempti gladio feriantur. dat. . . . k. nov. aquileiae dalmatio et zenofilo conss. (333 oct. nov.) .