# Theodosii Imperatoris Codex 1.1.362-371

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 1, lines 1.1.362-1.1.371. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/1.1.362

CTh.1.32.2
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad hesperium proconsulem africae. officiis rerum salutisque volumus propositum esse discrimen, quod non ambigant per se domus nostrae compensanda esse dispendia, nisi eiusmodi fideiussoribus datis administratores admiserint, quorum sint idoneae facultates, ad quas facto recursu iacturam declinare possumus, si quid in detrimentum rei privatae nostrae administratorum fraus et avaritia conmiserint. dat. viii id. iul. treviris p. c. valentis v et valentiniani aa. (377 iul. 8).
CTh.1.32.3pr.
Idem aaa. ad eucherium comitem sacrarum largitionum. quicumque in largitionibus nostris quocumque nomine atque apparitiones procurans nanctus fuerit administrationem ratiociniis obnoxiam, primum maxime idoneis satisdatoribus datis adfectatum munus incipiat; deinde abiens intra triginta dies in his thesauris, qui negotii sunt minoris, intra quinquaginta autem in his, qui maiorum sunt, chartas et ratiocinia cuncta restituat; plane conscriptum susceptoribus tradat, quid susceperit, quid erogaverit, quid in thesauris conditum maneat. (377 mart. 29).
CTh.1.32.3.1
Quamvis autem ilico tradi suscepta conveniat, tamen quoniam quibusdam casibus po....Scriptum et pecuniam minorem intra triginta dies, cetera intra quattuor menses, quae in conditis esse oportet, successori, qui advenerit, adnumerari conveniet. quod si tantulum aliquid repperietur etiam per eum, qui decedit, fuisse dilatum, specie honoris exactus exauctoratusque omni pristina dignitate verberum supplicia digna et pro moribus tormenta sustineat, eo usque deformia et pudenda passurus, donec omnis integritas largitionum nostrarum conditis inferatur. (377 mart. 29).
CTh.1.32.3.2
Quae condicio ad procuratores textrinorum et monetariorum et vectigalium praepositos pertinebit. dat. iiii kal. april. treviris gratiano a. iiii et merobaude conss. (377 mart. 29).
CTh.1.32.4
Impp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad arborium comitem. qui ex apparitione palatina tuae sinceritatis actibus obsecundant, in speculis esse curabunt, ubi quis eam administrationem, quae praede indiget, sortietur, nequaquam sponsorem decurionem offerens audiatur. dat. v non. mai. auxonio et olybrio conss. (379 mai. 3).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
