# Theodosii Imperatoris Codex 1.1.40-45

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 1, lines 1.1.40-1.1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/1.1.40

interpretatio. omnes leges non ea, quae anteriore tempore acta sunt, damnant, sed in futurum observanda constituunt
CTh.1.1.4 [=brev.1.1.4]
Iidem aaa. victorio proconsuli asiae. generale praeceptum beneficio speciali anteferendum est. dat. xii. kal. sept. constantinopoli, theodos. a. iii. et abundantio v.C. coss.
interpretatio. legem, quae communiter omnes tenet, unius persona vel una causa non vacuet
CTh.1.1.5
Impp. theodosius et valentinianus aa. ad senatum. ad similitudinem gregoriani atque hermogeniani codicis cunctas colligi constitutiones decernimus, quas constantinus inclitus et post eum divi principes nosque tulimus, edictorum viribus aut sacra generalitate subnixas. et primum tituli, que negotiorum sunt certa vocabula, separandi ita sunt, ut, si capitulis diversis expressis ad plures titulos constitutio una pertineat, quod ubique aptum est, collocetur; dein, quod in utramque dici partem faciet varietas, lectionum probetur ordine non solum reputatis consulibus et tempore quaesito imperii, sed ipsius etiam compositione operis validiora esse, quae sunt posteriora, monstrante; post haec, ut constitutionum ipsa etiam verba, quae ad rem pertinent, reserventur, praetermissis illis, quae sanciendae rei non ex ipsa necessitate adiuncta sunt. sed cum simplicius iustiusque sit praetermissis eis, quas posteriores infirmant, explicari solas, quas valere conveniet, hunc quidem codicem et priores diligentioribus compositos cognoscamus, quorum scholasticae intentioni tribuitur nosse etiam illa, quae mandata silentio in desuetudinem abierunt, pro sui tantum temporis negotiis valitura. ex his autem tribus codicibus, et per singulos titulos cohaerentibus prudentium tractatibus et responsis, eorundem opera, qui tertium ordinabunt, noster erit alius, qui nullum errorem, nullas patietur ambages, qui nostro nomine nuncupatus sequenda omnibus vitandaque monstrabit. ad tanti consummationem operis et contexendos codices - quorum primus omni generalium constitutionum diversitate collecta nullaque extra se, quam iam proferri liceat, praetermissa inanem verborum copiam recusabit, alter omni iuris diversitate exclusa magisterium vitae suscipiet - deligendi viri sunt singularis fidei, limatioris ingenii; qui, cum primum codicem nostrae scientiae et publicae auctoritati obtulerint, adgredientur alium, donec dignus editione fuerit, pertractandum. electos vestra amplitudo cognoscat: antiochum virum illustrem, exquaestore et praefectum elegimus, antiochum virum illustrem quaestorem sacri palatii, theodorum virum spectabilem comitem et magistrum memoriae, eudicium et eusebium viros spectabiles magistros scriniorum, iohannem virum spectabilem ex comite nostri sacrarii, comazontem atque eubulum viros spectabiles ex magistris scriniorum et apellem virum disertissimum scholasticum. hos a nostra perennitate electos eruditissimum quemque adhibituros esse confidimus, ut communi studio vitae ratione deprehensa iura excludantur fallacia. in futurum autem si quid promulgari placuerit, ita in coniunctissimi parte alia valebit imperii, ut non fide dubia nec privata adsertione nitatur, sed ex qua parte fuerit constitutum, cum sacris transmittatur adfatibus in alterius quoque recipiendum scriniis et cum edictorum sollemnitate vulgandum. missum enim suscipi et indubitanter optinere conveniet, emendandi vel revocandi potestate nostrae clementiae reservata. declarari autem invicem oportebit nec admittenda aliter. et cetera. dat. vii kal. april. constantinopoli florentio et dionysio conss. (429 mart. 26).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
