# Theodosii Imperatoris Codex 1.1.57-69

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 1, lines 1.1.57-1.1.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/1.1.57

CTh.1.2.2 [=brev.1.2.1]
Imp. constantinus a. ad populum. contra ius rescripta non valeant, quocumque* modo fuerint impetrata. quod enim publica iura praescribunt, magis sequi iudices debent. pp. iv. kal. sept. romae, constantino a. iv. et licinio iv. caes. coss.
interpretatio. quaecumque* contra leges a principibus fuerint obtenta, non valeant
CTh.1.2.3
Idem a. septimio basso praefecto urbi. ubi rigorem iuris placare aut lenire specialiter exoramur, id observetur, ut rescripta ante edictum propositum impetrata suam habeant firmitatem, nec rescripto posteriore derogetur priori. quae vero postea sunt elicita, nullum robur habeant, nisi consentanea sint legibus publicis; maxime cum inter aequitatem iusque interpositam interpretationem, nobis solis et oporteat et liceat inspicere. dat. iii non. decemb. sabino et rufino conss. (316 [immo 317/8] dec. 3).
CTh.1.2.4 [=brev.1.2.2]
Idem a. crepereio donatiano. rescripta, quibus usi non fuerint, qui in fata concedunt, heredes possunt allegare, ut congrue impetrata successoribus emolumenta conquirantur. pp. id. dec. constantino a. v. et licinio v. caes. coss.
interpretatio. beneficia principum, quae illi, qui meruerunt, interveniente morte, non fuerint consecuti, successoribus eorum exsequi liceat, ut beneficia heredes ab auctoribus suis impetrata percipiant
CTh.1.2.5 [=brev.1.2.3]
Idem a. severo pf. u. quoties rescripto nostro praeiudicium vel moratoria praescriptio remittitur, aditus supplicandi pandatur: quod autem totius negotii cognitionem tollit et vires principalis negotii exhaurit, sine gravi partis alterius dispendio convelli non potest. nec praescriptionis igitur peremptoriae* relaxatio petatur, nec contra edictum supplicetur. dat. x. kal. iun. nicaeae, paulino et iuliano vv. cc. coss.
interpretatio. moratoria praescriptio dicitur, quae causam prolongat, id est, quando induciae a litigatore petuntur a principe: peremptoria*, quae causam principalem tollit, id est, si litigator beneficio principis sine iudicio causam velit exstingui. et ideo moratoria praescriptio per rescriptum principis supplicantibus concedi potest; peremptoria* concedi non potest, et si concessa fuerit a principe, non valebit
CTh.1.2.6 [=brev.1.2.4]
Idem a. ad barbarum pompeianum consularem campaniae. etsi non cognitio, sed exsecutio mandatur, de veritate precum inquiri oportet, ut, si fraus intervenit, de omni negotio cognoscatur. dat. iii. id. nov. aquis, dalmatio et zenophilo vv. cc. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
