# Theodosii Imperatoris Codex 10.1.158-166

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 10, lines 10.1.158-10.1.166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/10.1.158

CTh.10.10.13
Idem aaa. edictum ad provinciales. delatores ab ipsis, qui bona a nobis delata vel carptim suscipiunt fundos vel vacantia rura tam rustica quam urbana, cum rescriptum allegatur, primum aput virum clarissimum comitem inducantur, deinde ad provinciam provinciasve ducantur, ut praesentibus ibidem probationibus quae detulerant indicarent. illud etiam odio eorum ducti decernendum esse censuimus, ut, etsi vera in delationem negotia detulissent, post victoriam tertiae delationis delator capite plecteretur. dat. prid. kal. sept. thessalonicae gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 aug. 31).
CTh.10.10.14
Idem aaa. pancratio comiti rerum privatarum. nemo possit ad indultum a nobis beneficium pertinere, nisi qui ante instructionem ab officio, quod tuis meritis paret, adnuentibus nobis fuerit consecutus. dat. xii kal. oct. thessalonicae gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 sept. 20).
CTh.10.10.15 [=brev.10.5.4]
Imppp. grat., valent. et theodos. aaa. eutropio pf. p. quisquis in crimine maiestatis deprehensus fuerit et punitus, bonaque eius, sicut plectendi consuetudo criminis habet, fiscus invaserit, nullus eadem sub spe munificentiae principalis audeat proprio iuri poscere. qui contra legem id ausus fuerit sperare, quod non licet, reus violatae legis habeatur. sed quoniam plerumque ita in nonnullis inverecunda petentum inhiatione constringimur, ut etiam non concedenda tribuamus, ne rescripto quidem nostro adversum formam latae legis loci aliquid relinquatur. si quid autem ex bonis talibus nostro iudicio, nullo tamen desiderante atque poscente, concedi cuiquam voluerimus, huius modi tantum valeat liberalitas. dat. xvi. kal. dec. thessalonica, gratiano v. et theodos. i. aa. coss.
interpretatio. quisquis in crimine maiestatis inventus fuerit et punitus, bona eius fiscus acquirat, ita ut nullus aliquid ex eius facultatibus sibi velut munificentiae iure audeat postulare. et si aliquis contra leges crediderit postulandum, nec id, quod petiit, accipiat, et violator legis habeatur. si quid tamen nullo petente, proprio arbitrio de talibus bonis cuiquam dederimus, donatio huius modi firma permaneat
CTh.10.10.16
Idem aaa. nebridio comiti rerum privatarum. nemo eas sine summo sacrilegio possessiones existimet postulandas, quae cum magno censu tectorum ambitu palatiis sint magis aptae quam praediis, adeoque hoc nomen refugiendum sibi esse cognoscat, ut sacrilegii vereatur invidiam, etiamsi laqueos deceptae ignorationis inciderit, cum semper in petendo debeat esse sollicitus, quicumque est in impetrandi occasione curiosus. laudanda igitur experientia tua officio gravem poenam tali lege constituat, si umquam instructione deceperit et petenti nefaria collusione consenserit, illi etiam ut deprehenso beneficii adimat potestatem. dat. xiii kal. iun. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 mai. 20).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
