# Theodosii Imperatoris Codex 10.1.263-274

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 10, lines 10.1.263-10.1.274. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/10.1.263

interpretatio. hi, qui fisci nostri commoda vel utilitatem tuentur, hanc debent custodire mensuram, ne negligentes circa ea, quae nobis iure debentur, exsistant, et ne provincialibus calumniatores, dum aliquid ab iis iniuste fisci nomine repetunt, approbentur
CTh.10.15.2
Idem a. ad pacatianum praefectum praetorio. etsi potior aput nos privatorum causa est quam fisci tutela, praecipimus tamen, si a nobis plures defensacula fisci meruerint, eum praeponi ceteris, qui melior innocentia, potior litteris, pollentior reliquis examinata fide esse noscetur, etiamsi post alios hoc beneficium a nostra clementia reportavit. dat. iii non. iul. singiduno optato et paulino conss. (334 iul. 5).
CTh.10.15.3
Imp. constantius a. ad petronium vicarium africae. patroni fiscalium commodorum fidem cum veritate tueantur, ne, si forte intra praescriptas causae cognoscendae metas fiscus aliqua circumscriptione fuerit irretitus, collusionis fraude vulgata ex eorum facultatibus recuperet, quidquid calliditate praevaricationis perdiderit. subscripta v id. april. aquileiae acindyno et proculo conss. (340 apr. 9).
CTh.10.15.4
Impp. valentinianus et valens aa. ad rufinum praefectum praetorio. vicarios praefecturae ordinariosque rectores praecelsa sinceritas tua istius sanctionis auctoritate commoneat, ut privatae rei nostrae, quotienscumque aliquas vel denuntiaverit vel exceperit actiones, idoneos tribuant advocatos. dat. xiiii kal. iun. remis lupicino et iovino conss. (367 mai. 19).
CTh.10.16.0. De fisci debitoribus
CTh.10.16.1
Impp. valentinianus et valens aa. ad auxonium praefectum praetorio. de diacatochis quosdam comperimus ita fiscales lacerasse rationes, ut satisfieri aerario nostro sine patrimonii eorum venditione non possit, sed eorundem bonis propositis nonnulli fiscalem refugiant auctionem, metuentes, ne, si aliquam bonorum emerint portionem, etiam ad reliqua debita inferenda teneantur. nihil igitur ab his amplius flagitetur, quam pro rerum viribus generaliter comparatarum decursis hastis voluntaria fuerint pretii oblatione polliciti. dat. kal. sept. valentiniano et valente aa. conss. (368? 370? sept. 1).
CTh.10.16.2
Idem aa. et gratianus a. ad archelaum comitem orientis. hi, qui fisco nostrae mansuetudinis obnoxii sunt, omissa frustratione teneantur, ut, quod suis nominibus debent, de suis facultatibus cogantur exsolvere, servatis, cum compleverint, allegationibus propriis, si quas adversus quoscumque ex suis contractibus debitores competere sibi ex iure crediderint, ita ut adversus eos, quos sibi obnoxios adseverant, legibus et iudiciis experiendum esse cognoscant. dat. iii non. iul. novioduno valentiniano nb p et victore conss. (369 iul. 5).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
