Latin
Book 10, lines 10.1.275-10.1.284
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.275-284
Not analysed yet
CTh. 10. 16. 3 [=brev. 10. 8. 1]
Imppp. valens, grat. et valent. aaa. fortunatiano comiti r. p. inter chartulas deportati brevis quidam asseveratur inventus, qui nomina continebat debitorum seu contractorum. quum tamen neque testibus credita pecunia probaretur, neque cautionibus, quae inserta sunt, doceantur, facile esse perspeximus, ut sub propriae annotationis manu unusquisque faciat debitorem. occasionis igitur huius calumniam praesenti volumus iussione cohiberi, ut, brevis vanitate reiecta, nullus ad redhibitionem de his, quorum nomina conscripta sunt, urgeatur. dat. prid. non. iul. hierapoli, gratiano a. iv. et merobaude coss.
interpretatio. si prolati breves vel a quocumque* dimissi inveniantur, in quibus sibi quicumque* aliquos faciat debitores, nullis cautionibus prolatis neque aliis evidentibus documentis, nullam adscripti breves obtineant firmitatem
CTh. 10. 16. 4
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. florentio proconsuli palaestinae. nemo susceptor vel exactor vel debitor fisci dumtaxat cessionem bonorum faciens intentionem publicae necessitatis evadat, sed omnes omnino, quos fisci nostri esse constiterit debitores, ad solutionem ea severitate, quam vigor iudiciarius postulat, urgeantur. dat. viii kal. sept. constantinopoli arcadio a. i et bautone conss. (385 aug. 25).
CTh. 10. 17. 0. De fide et iure hastae
CTh. 10. 17. 1
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad viventium praefectum praetorio galliarum. quaecumque pro reliquis prodigorum in annonario titulo ceterisve fiscalibus debitis in quibuscumque corporibus sub auctione licitanda sunt, fisco auctore vendantur, ut perpetuo penes eos sint iure dominii, quibus res huiuscemodi sub hastae sollemnis arbitrio fiscus addixerit. et si quid umquam, ut a fisco facta venditio possit infringi, auctoritate rescripti fuerit impetratum, nullus obtemperet, cum etiam minoribus, si quando aliquid ex rebus eorum pro fiscalibus debitis adiudicatur emptoribus, repetitionis facultas in omnem intercipiatur aetatem. dat. iii non. nov. treviris valentiniano n. p. et victore conss. (369 nov. 3).
CTh. 10. 17. 2
Idem aaa. ad felicem comitem sacrarum largitionum. si qui proscribente ac distrahente fisco debitorum fiscalium emerint facultates, pro earum rerum tantum pretiis obnoxii sint, quas eos patuerit decursis hastis et proscriptione habita comparasse. nam ita eos munimus, ut nullius conventioni patiamur extrinsecus subiacere. dat. vii id. mart. marcianopoli valentiniano et valente aa. conss. (370? mart. 9).