Latin
Book 10, lines 10.1.293-10.1.304
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.293-304
Not analysed yet
CTh. 10. 18. 2. 1 [=brev. 10. 10. 1. 1]
In hac tamen naturali aequitate animadvertimus quoddam temperamentum adhibendum, ut, si cui in solo proprio huius modi contigerit, integro id iure praesumat; qui in alieno, in quartam repertorum partem eum, qui loci dominus fuerit, admittat. ne tamen per hanc licentiam quisquam aut aliena effodiat, aut in locis non sui iuris per famam suspecta rimetur. dat. vii. kal. febr. thessalonica, gratiano a. v. et theodos. a. i. coss.
interpretatio. si quicumque* thesaurum in sua terra invenerit, ei ex integro, quod inventum est, acquiratur, et nullam calumniam pertimescat. si vero in loco alieno thesaurum casu invenerit, eum, qui loci dominus est, in quartam inventarum rerum debet admittere. attamen nullus effodiendo loca aliena praesumat ista requirere
CTh. 10. 18. 3
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. neoterio praefecto praetorio. eos, qui suadente numine vel ducente fortuna thesauros reppererint, reppertis laetari rebus sine aliquo terrore permittimus. dat. vi non. mart. constantinopoli valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 mart. 2).
CTh. 10. 19. 0. De metallis et metallariis
CTh. 10. 19. 1
Imp. constantinus a. ad maximum rationalem africae. secandorum marmorum ex quibuscumque metallis volentibus tribuimus facultatem, ita ut, qui caedere metallum atque ex eo facere quodcumque decreverint, etiam distrahendi habeant liberam potestatem. dat. prid. kal. octob. constantino a. vi et constantino caes. conss. (320 sept. 30).
CTh. 10. 19. 2
Imp. iulianus a. ad rufinum comitem orientis. quoniam marmorum cupiditate in inmensum quoddam saxorum pretia aucta sunt, ut sumptuosa voluntas copia relaxetur, permittimus omnibus, ut qui volunt caedere habeant licentiam adtributam. fore enim arbitramur, ut etiam complures saxorum nitentium venae in lumen usumque perveniant. dat. xi kal. nov. antiochiae iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 oct. 22).
CTh. 10. 19. 3
Impp. valentinianus et valens aa. ad cresconium comitem metallorum. perpensa deliberatione duximus sanciendum, ut, quicumque exercitium metallorum vellet adfluere, is labore proprio et sibi et rei publicae commoda compararet. itaque si qui sponte confluxerint, eos laudabilitas tua octonos scripulos in balluca cogat exsolvere; quidquid autem amplius colligere potuerint, fisco potissimum distrahant, a quo competentia ex largitionibus nostris pretia suscipient. dat. iiii id. decemb. parisis valentiniano et valente aa. conss. (365 dec. 10).