# Theodosii Imperatoris Codex 10.1.369-377

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 10, lines 10.1.369-10.1.377. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/10.1.369

CTh.10.20.17
Idem aa. valerio comiti sacrarum largitionum. placet, si conchyliolegulorum filiae condicionis alienae nubserint viris, qui ex ipsis fuerint procreati ab eo tempore nexum maternae adscriptionis agnoscant, ex quo promulgatam super hoc cognoverint legem. de his vero, quos ante eam natos esse constiterit, huiusmodi forma servetur, ut, sive conchyliolegulorum seu adscriptorum progenies fuerit colonorum, paternam tantum condicionem sequantur. si qui vero post legem aut patre conchyliolegulo geniti probabuntur aut matre, memoratae adscriptioni obnoxios se esse non ambigant. dat. x kal. april. constantinopoli hierio et ardabure conss. (427 mart. 23).
CTh.10.20.18
Idem aa. apollonio comiti sacrarum largitionum. quoniam trecentas paene libras blattae sericae clandestina fucatione non sine laesae maiestatis crimine coloratas et adaeratum conchylii non minimum pondus patefactum est, quaestione prodente, quibus sollemniter artibus, quibus consciis ac ministris metaxa cum privata fiscalis aequaliter publico murice tinguebatur, purpurae nundinas, licet innumeris sint constitutionibus prohibitae, recenti quoque interminatione vetamus; et dispositione illustris memoriae synesii revocata, quae perperam infirmata est ab illustris memoriae anysio, a quo subreptum nobis est veritate celata, septimum de scrinio exceptorum, sextum de scrinio canonum, quintum de scrinio tabulariorum ad bafia foenices per certum tempus mitti praecipimus, ut fraus omnis eorum prohibeatur sollertia timentium, ne quaesitis multo sudore stipendiis careant: etiam viginti librarum auri condemnatione proposita. dat. viii id. mart. constantinopoli isidoro et senatore conss. (436 mart. 8).
CTh.10.21.0. De vestibus holoveris et auratis.
CTh.10.21.1
Impp. valentinianus et valens aa. archelao comiti sacrarum largitionum. auratas ac sericas paragaudas auro intextas tam viriles quam muliebres privatis usibus contexere conficereque prohibemus et in gynaeceis tantum nostris fieri praecipimus. dat. v non. iul. nevioduni; acc. xv kal. aug. marcianopoli valentiniano nob. p. et victore conss. (369 iul. 18).
CTh.10.21.2
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. floro praefecto praetorio. nemo auratas habeat aut in tunicis aut in lineis paragaudas. non enim levi animadversione plectetur, quisquis vetito se et indebito non abdicarit indutu. dat. iii kal. april. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 mart. 30).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
