Latin
Book 10, lines 10.1.378-10.1.384
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.378-384
Not analysed yet
CTh. 10. 21. 3
Imp. theodosius a. maximino comiti sacrarum largitionum. temperent universi, qui cuiuscumque sunt sexus dignitatis artis professionis et generis, ab huiusmodi speciei possessione, quae soli principi eiusque domui dedicatur. nec pallia tunicasque domi quis serica contexat aut faciat, quae tincta conchylio nullius alterius permixtione subtexta sunt. proferantur ex aedibus tradanturque tunicae et pallia ex omni parte texturae cruore infecta conchylii. nulla stamina subtexantur tincta conchylio nec eiusdem infectionis arguto pectine solidanda fila decurrant. reddenda aerario holovera vestimenta protinus offerantur. nec est, ut quisquam de abiurato pretio conqueratur, quia sufficit calcatae legis impunitas, nec vacet illi curare de quaestu, cui sua salus esse non debet in pretio. ne quis vero nunc huiusmodi suppressione in laqueos novae constitutionis incurrat; alioquin ad similitudinem laesae maiestatis periculum sustinebit. dat. xvii kal. feb. constantinopoli victore v. c. cons. (424 ian. 16).
CTh. 10. 22. 0. De fabricensibus
CTh. 10. 22. 1
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. tatiano comiti sacrarum largitionum. cum senae per tricenos dies ex aere tam aput antiochiam quam aput constantinopolim a singulis barbaricariis cassides, sed et bucculae tegerentur, octo vero aput antiochiam cassidas totidemque bucculas per dies triginta et tegerent argento et deaurarent, aput constantinopolim autem tres solas, statuimus, ut constantinopoli quoque non octonas singuli cassidas per tricenos dies, sed senas sic pari numero buccularum auro argentoque condecorent. dat. v id. mart. antiochiae gratiano a. iii et equitio conss. (374 mart. 11).
CTh. 10. 22. 2
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. tatiano praefecto praetorio. omnibus fabricis non pecunias pro speciebus, sed ipsas species sine dilatione inferri, in perpetuum servanda hac forma praecipimus, ut venae nobilis et quae facile deducatur ignibus seu liquescat ferri materies praebeatur, quo promptius adempta fraudibus facultate commodo publico consulatur. dat. xv kal. nov. theodosio a. ii et cynegio conss. (388 oct. 18).