Latin
Book 10, lines 10.1.94-10.1.105
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.94-105
Not analysed yet
interpretatio. iulianum principem bene ac salubriter statuisse certissimum est, ut actores domus dominicae nullis necessitatibus turbarentur aut fatigarentur iniuriis, quas eis frequenter rectores provinciarum per suggestiones principalium facere consuessent. cuius facti constitutionem in tantum rationabilem et necessariam iudicamus, ut firmam permanere iubeamus
CTh. 10. 4. 3
Idem aa. ad crescentem vicarium africae. in negotio criminali per rationalem colonos vel conductores rei privatae nostrae, quorum repraesentatio poscitur, exhibendos esse sinceritas tua cognoscat, in civili vero causa defensorem domus nostrae adesse debere. dat. prid. non. april. alteio valentiniano et valente aa. conss. (370? 373? apr. 4).
CTh. 10. 5. 0. Qui conductores rei privatae fideiussores exigi non debent
CTh. 10. 5. 1
Impp. arcadius et honorius aa. eulogio comiti rerum privatarum. quidquid divi parentis nostri valentiniani senioris iussio de fundis privatae rei continebat, nostra etiam auctoritate firmamus. ut igitur ille praeceperat, ne consistoriani comites fideiussores in suscipiendis possessionibus darent, quod etiam divus gratianus secutus est, custodiri oportet. dat. iii kal. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 apr. 29).
CTh. 10. 6. 0. De grege dominico
CTh. 10. 6. 1
Impp. arcadius et honorius aa. caesario praefecto praetorio. propositis sublimis magnificentiae tuae minimi maximique moneantur edictis, ut sciant singulas auri libras ex propriis facultatibus eruendas pro singulis equis vel equabus sive hermogenianis sive palmatis, nisi eas sponte obtulerint, in his vero, quos ex aliis gregibus occupatos esse constiterit, sex auri uncias fisci viribus inferendas. dat. prid. kal. dec. constantinopoli olybrio et probino conss. (395 [396/7] nov. 30).
CTh. 10. 7. 0. De caesarianis
CTh. 10. 7. 1
Imp. constantinus a. ad bithynos. caesarianos in actu dumtaxat constitutos ad perfectissimatus vel ducenae vel centenae vel egregiatus dignitates non oportet admitti. sed si inculpate compleverint suum officium et ab omni vacent ratione fiscali iudicio, datam huiusmodi dignitatem prodesse eis oportet. dat. xii kal. aug. gallicano et basso conss. (317 iul. 21).