# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.103-110

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.103-11.1.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.103

CTh.11.1.31
Impp. honorius et theodosius aa. seleuco praefecto praetorio. possessor africanus pro destitutis possessionibus cogitur tributa dependere. quod ne accidat, hac definitione sancimus nullum possessorem neque munificum praedium pro alienis debitis vel destitutione esse detinendum neque eorum praediorum depectione praegravari, quae ex isdem bonis, quae retinent, nequaquam esse monstrantur, ne ullis praestigiis atque commentis exactio mutiletur. electos igitur inspectores iam nunc censuimus esse mittendos, ut eorum relatione, integro canoni et illibatae pensitationi sollemni quatenus provideri debeat, aestimetur. dat. prid. kal. feb. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 ian. 31).
CTh.11.1.32
Idem aa. euchario proconsuli africae. illationem omnem auri vel argenti a possessoribus in karthaginiensi urbe poscendam esse decernimus, in qua opportunitas est, si depraedator fraudium pareat, iudicis adeundi, ne cui sit facultas apochas abnegari, cum devotio cognitori potuerit aperiri, scilicet remotis omnibus, qui ad exactionem provincialium exquisita lucra captare festinant. dat. prid. kal. mar. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 febr. 29).
CTh.11.1.33
Imp. theodosius a. isidoro praefecto praetorio illyrici. id ab unaquaque provincia censuimus expetendum, quod ab isdem nuper esse promissum tua sublimitas indicavit. ut vero nullus de cetero ad possessiones eorum, quod maxime reformidant, inspector accedat, macedonum reliqui exemplum secuti mediae quantitatis, ut obtulisse noscuntur, tributa suscipiant. sed achivi, qui protestati sunt nihil a se ultra tertiam partem posse conferri, illud exsolvant, ad quod se indubitanter fore idoneos pollicentur. quae dispositio in perpetuum observanda initio indictionis octavae congruum sumere debebit exordium. sacrosancta thessalonicensis ecclesia civitatis excepta, ita tamen, ut aperte sciat, propriae tantummodo capitationis modum beneficio mei numinis sublevandum nec externorum gravamine tributorum rem publicam ecclesiastici nominis abusione laedendam. dat. vi id. octob. constantinopoli victore v. c. cons. (424 oct. 10).
CTh.11.1.34
Impp. theodosius et valentinianus aa. celeri suo salutem. numquam dissimulatione iudicum pro compulsore aut opinatore africanus possessor mittatur in praedam, sed quattuor mensum ab edicti publicati die indutiis datis aurum a possessore capitolio studio spontaneae devotionis sancimus inferri: ultra id tempus si tarditas adferatur, tunc militi debiti postulati delegandam esse rationem. quae pietatem nostram viri spectabilis bubulci comitis et legati decernere coegit eloquium. dat. v kal. mar. post cons. felicis et tauri. (429 febr. 25).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
