Latin
Book 11, lines 11.1.189-11.1.194
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.189-194
Not analysed yet
CTh. 11. 7. 15
Impp. arcadius et honorius aa. messalae praefecto praetorio. post alia: quoniam plerique callidis precibus rescripta impetrasse dicuntur, ne a solitis compulsoribus exigantur, praesenti iussione monemus, ne praetento velut quodam beneficio clementiae nostrae quicquam in exactione celebranda vetustati et consuetudini derogetur. dat. iiii kal. octob. altini theodoro v. c. cons. (399 sept. 28).
CTh. 11. 7. 16
Idem aa. hadriano praefecto praetorio. missi opinatores cum delegatoriis iudicibus eorumque officiis insistant, ut intra anni metas id quod debetur accipiant; nihil his sit cum possessore commune, cui non militem, sed exactorem, si sit obnoxius, convenit imminere. iudices itaque, qui provinciales passi fuerint opinatoribus delegari, eiusdem quantitatis duplex poena retinebit, et apparitores ex quolibet officio sententiam deportationis excipient, si per semet exigendos voluerint delegare militibus, et curiales temporale manebit exilium, si eos, quos sollemniter exigere consuerunt, opinatoribus putaverint esse tradendos; cum iudicem oportet inquirere debitores, tabularios fideliter prodere nomina dominorum, apparitores sive curiales consuetudine servata regionum convictis debitoribus imminere, ut perceptis congruis emolumentis opinatores impleto anno ad proprios numeros valeant remeare. qui si ultra annum protracti fuerint, iudices et officia absque ulla mora de proprio cogentur exsolvere militibus quod debetur, ipsis adversus obnoxios repetitione servata. quod si ad nos aliqua de retentis opinatoribus querella pervenerit, in duplum ab his protinus exigetur, ut partem debitam miles, reliquum fiscus accipiat. iudicibus quoque eorumque officiis eatenus subvenimus, ut in contumaces debitores cuiuslibet dignitatis auctoritatem suam exerant ac, si impudenter solutio differatur, actores procuratores eorumque praedia persequantur, de eorum quoque nominibus ab nostram scientiam relaturi. dat. iii id. iul. mediolano vincentio et fravito conss. (401 iul. 13).
CTh. 11. 7. 17
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. neque agentes in rebus neque sacrarum privatarum vel largitionum palatina officia ex quacumque causa, ex quocumque titulo fiscalis debiti, cum ad provinciam mittuntur, possessores per se audeant convenire, sive id ex praeterito reliquum trahatur seu praesentis temporis tributo solvi conveniat; sed rectores provinciarum frequenter adeundo commoneant eorumque officiis incumbant. quod si rector provinciae imminentem sibi memoratorum declinare molestiam quaerens vel qualibet alia ratione isdem propria auctoritate publicae exactionis permiserit curam, tam ipse quam officium eius vicena auri pondo fisco dependent. dat. vii id. dec. constantinopoli basso et filippo conss. (408 dec. 7).