# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.195-203

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.195-11.1.203. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.195

CTh.11.7.18
Idem aa. anthemio praefecto praetorio. largitionalium titulorum exactionem palatinorum obsequiis vetustatis more consecratam iuxta priscam consuetudinem celebrari censemus, recens conditae legis in hac parte auctoritate sequestrata, quae ritu vetustatis neglecto palatinae munera dignitatis intempestiva legatorum achivorum admonitione abstulerat. ideoque huius statuti praeceptionem, per quam palatinos veteri exigendi functioni constrinximus, commoniti rectores observent. dat. v kal. octob. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 sept. 27).
CTh.11.7.19
Idem aa. euchario proconsuli africae. tertiam partem canonis fundorum privatorum vel sextam emphyteuticorum ex kal. mart., sicut consuetudo deposcit, reliquam vero canonis summam ex kal. iul. par erit postulari, ne praepostera exactione possessor ad redimendam conventionis cogatur iniuriam. et cetera. dat. prid. kal. mart. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 febr. 29).
CTh.11.7.20 [=brev.11.4.2]
Impp. honor. et theodos. aa. euchario proconsuli africae. post alia: constituto tempore publice apud karthaginem in secretario, admisso populo, exactorum ordinabuntur idoneae strenuaeque personae. de quibus si popularis accusatio ulla processerit, in eorum locum alios par erit destinari, ita ut severa indagatione, si in concussione possessorum deprehensi fuerint, illico et capitali periculo subiaceant, et direptorum quadrupli poena ex eorum patrimonio eruatur. iudices autem triginta librarum auri mulctae acerbitate sciant se esse plectendos, nisi ea, quae salubriter ordinata sunt, necessaria devotione compleverint. dat. prid. kal. mart. ravenna, honorio ix. et theodos. v. aa. coss.
interpretatio. haec lex hoc praecipit, exactores ad exigendas tributarias functiones idoneos esse mittendos, ita ut, si de his populi accusatio ulla processerit, id est querela deposita fuerit, in eorum locum alii dirigantur, ut habita diligenti inquisitione, si in dispendia provincialium de superexactionis crimine convinci potuerint, et capitali periculo subiaceant, et ex eorum facultatibus in quadruplum, quae sunt superexacta, reddantur. iudices vero provinciarum triginta librarum auri se poena noverint feriendos, si haec, quae statuta sunt, implere neglexerint
CTh.11.7.21
Idem aa. euchario suo salutem. grave et contra rerum ordinem iudicamus, ut idem municeps et civitatis necessitatem et exactoris publici subire cogatur officium. quod ne contingat, generali lege sancimus cognitoris, cuius interest, iussione ad praedia mansuetudinis nostrae vel quae sub fisci nomine coeperint retineri moderanda vel ex suo corpore idoneos quosque dari debere vel ex his, si qui perfuncti sacramento militiae absolutione potiuntur. ab his namque convenit, a quibus ratio ob praedam discuti consuevit, administrationem sustineri huiuscemodi praediorum. iudicibus itaque adque officiis poenam quinquaginta librarum auri imponimus, nisi commode obtemperaverint definitis. dat. prid. kal. mart. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 febr. 29).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
