# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.204-215

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.204-11.1.215. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.204

CTh.11.8.0. De superexactionibus
CTh.11.8.1
Impp. arcadius et honorius aa. caesario praefecto praetorio. si quis exactorum superexactionis crimen fuerit confutatus, eandem poenam subeat, quae divi valentiniani sanctione dudum fuerat definita. capitis namque periculo posthac cupiditas amovenda est, quae prohibita totiens in isdem sceleribus perseverat. dat. prid. non. mart. constantinopoli caesario et attico conss. (397 mart. 6).
CTh.11.8.2
Idem aa. apollodoro proconsuli africae. quidquid ultra debitum elicitum fuerat, eruatur. quod provinciae restitui protinus oportebit. dat. prid. id. mart. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 mart. 14).
CTh.11.8.3pr.
Impp. honorius et theodosius aa. caeciliano praefecto praetorio. post alia: velut licito committi frequenti laesorum deploratione didicimus, ut maioribus subiectis mensuris atque ponderibus gravi possessor damno quatiatur. iubemus, ut cura et sollertia defensorum hoc fieri a susceptoribus non sinant deprehensosque ad iudicium dirigant, cum ipso commissae fraudis indicio. (409 ian. 21).
CTh.11.8.3.1
Idem fieri notum est, ut provincialibus nostris contestari iniurias suas cupientibus actorum confectio a defensoribus, ordinibus, curatore et magistratibus denegetur idque gratia tribuatur eorum, quos rationabiliter intellexerint arguendos. quod ne accidat, noverint cuncti provinciales, quotiens petitam sibi actorum copiam a memoratis viderint denegari, querellae propriae libellum conscriptum eo tenore quo fuerat contestandum in frequentioribus civitatum locis adfigendum conveniendosque scribas tabularios et cetera officia publica commonenda, per quae libellum colligi oportebit atque invitis supra memoratis personis sub actorum confectione ingeri, quorum quaestione fides possit inquiri: qua probata in eos, quos gestorum petitam confectionem negasse constiterit, vigor iudiciarius exeratur. dat. xii kal. feb. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 ian. 21).
CTh.11.9.0. De distrahendis pignoribus, quae tributorum causa tenentur
CTh.11.9.1
Imp. constantinus a. quoniam decessoris tui litterae missae ad proculeianum tribunum et magistrum officiorum continent quorundam provincialium mancipia abducta pro pignore sub officio retineri, eo quod vestes canonicas vel equos minime intulerunt, atque haec mancipia neque dominos solutis debitis recepisse neque alios comparasse, veritos ne haec rescinderetur distractio: iubemus duorum mensum spatium ad solvenda debita mancipiorum dominis indulgeri, quo transacto nisi debita fuerint persoluta, firmiter mancipia comparabunt quicumque ad emptionem accesserint. proposita prid. kal. ian. castulone severo et rufino conss. (323 dec. 31).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
