# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.216-224

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.216-11.1.224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.216

CTh.11.9.2
Imp. constantius a. ad egnatium faustinum praesidem baeticae. si quis fundum vel mancipia ob cessationem tributorum vel etiam ob vestium auri argentique debitum, quae annua exactione solvuntur, occupata convento debitore et aput iudicem interpellatione celebrata, cum solutio cessaverit, sub hasta distracta comparaverit, perpetuam emptionis accipiat firmitatem, cum, si minoris forte persona fuerit inserta, necesse sit quempiam legitimae defensionis indiguisse persona praesertim cum ad iuris etiam praesentis et veteris aequitatem illud quoque indulgendum esse ducamus, ut scilicet par condicio etiam in hac pignorum capione servetur, quae ob fiscale debitum fuerint occupata nihilque intersit, utrumne officium summae rei vel procuratoris an certe rector provinciae id quod debitum fuerit deleget, si etiam in hac debitores forte cessaverint, condicione iuris expressa. dat. prid. id. decemb. feliciano et titiano conss. (337 dec. 12).
CTh.11.10.0. Ne operae a collatoribus exigantur
CTh.11.10.1
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad viventium praefectum praetorio. operarum praebitionem, quae illicite a provincialibus hactenus expetita est, sinceritas tua cessare praecipiat. nullum autem, qui caupona vel propola vel tabernaria lucrum familiare sectetur, cum animalia, quibus prosecutio debeatur, advenerint, si collegiati numero inpares videbuntur, ab hoc obsequio esse patiatur. melius enim est, ut otiosorum sit ista sedulitas, quam ipsas quoque perdat urbes tristis abductio rusticorum. dat. x kal. mart. treviris valentiniano nb. p. et victore conss. (369 febr. 20).
CTh.11.10.2pr.
Idem aaa. ad catafronium vicarium italiae. post alia: operas ad prosecutionem equorum vel diversorum neminem provincialium praebere permittimus, quia non ignoramus per universas italiae civitates...Esse quam plurimos et hunc esse morem, ut, quotiens inpares videntur qui...Prosecutionis officio maiore animalium numero repente veniente, tabernariis oppidorum hoc iniungatur obsequium. (370 aug. 15).
CTh.11.10.2.1
Causam vero pontis liquentiae nolumus nostris praeiudicare decretis: videlicet ob reparationem eiusdem aliquis numerus excusatus habeatur, sed ita eum instaurari oportet, ut a possessoribus civitatis eius territorio suo, quotiens usus poposcerit, reformetur. dat. xviii kal. sep. valentiniano et valente iii aa. conss. (370 aug. 15).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
