# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.225-233

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.225-11.1.233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.225

CTh.11.11.0. [=brev.11.5.0.] Ne damna provincialibus infligantur.
CTh.11.11.1 [=brev.11.5.1]
Impp. valent. et valens aa. ad probum pf. p. illyrici. si qui eorum, qui provinciarum rectoribus obsequuntur, quique in diversis agunt officiis principatus, et qui sub quocumque* praetextu muneris publici possunt esse terribiles, rusticano cuipiam necessitatem obsequii, quasi mancipio sui iuris imponat, aut servum eius vel forsitan bovem in usus proprios necessitatesque converterit, sive xenia aut munuscula, quae canonica ex more fecerunt, extorserit, vel sponte haec, quae improbata sunt, oblata non refutaverit, sublatis omnibus facultatibus ultimo subiugetur exitio, et nihilo minus rusticanum, qui se in eiusdem operas sponte propria detulisse responderit, par poenae severitudo constringat. eadem vero circa eos censura servetur, qui xenia aut munera deferri sibi a possessoribus cogunt aut oblata non respuunt. dat. prid. kal. oct. agrippinae, valentin. et valente aa. coss.
interpretatio. si quicumque* ex his, qui provinciarum rectoribus coniunguntur aut militant, vel qui agunt in diversis officiis principatus, vel quicumque* sub occasione publici actus videntur esse terribiles, rusticano alicui necessitatem servitii, velut sui iuris mancipio imposuerint, aut servum ipsius aut bovem in sui operis utilitatem transtulerint, sive xenia aut quaelibet munera crediderint exigenda, vel si oblata non recusaverint, ultimo exitio deputantur, et rerum suarum amissione damnantur
CTh.11.12.0. De immunitate concessa
CTh.11.12.1
Imp. constantius a. ad marcellinum. publicus ac noster inimicus diversis immunitatem dederat iugorum capitationibus et professionibus amputatis. iubemus ergo, ut omnibus omnino haec privilegia derogentur. dat. iii. kal. mai. acindyno et proculo conss. (340 apr. 29).
CTh.11.12.2
Imp. iulianus a. omnes omnino, quicumque capitationis indulgentiam immunitatemque meruerunt, non solum ex annonario titulo, verum etiam ex speciebus ceteris atque largitionibus excepti sunt immunesque erunt; neque enim praestanda dividimus. melius quippe est munificentiae compendium integrum competere quam saepius postulari. dat. prid. kal. mai. constantinopoli mamertino et nevitta conss. (362 apr. 30).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
