# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.234-240

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.234-11.1.240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.234

CTh.11.12.3
Impp. valentinianus et valens aa. ad florentium comitem sacrarum largitionum. omnium rerum ac personarum, quae privatam degunt vitam, in publicis functionibus aequa debet esse inspectio. hoc ideo dicimus, quia nonnulli privatorum elicitas suffragio proferunt sanctiones, quibus vectigalia vel cetera eiusmodi, quae inferri fisco moris est, sibi adserant esse concessa. hoc si quando militibus nostris hisve, qui in palatio nostro degunt, praestamus adprobantibus se sacramentis militaribus adtineri, quod concessimus firmum sit adque robustum; ceterum si quis privatorum eiusmodi rescriptione nitatur, cassa eadem sit. vectigalium enim non parva functio est, quae debet ab omnibus, qui negotiationis seu transferendarum mercium habent curam, aequa ratione dependi. dat. x kal. mart. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 febr. 20).
CTh.11.12.4
Imppp. arcadius, honorius et theodosius aaa. basilio comiti sacrarum largitionum. salubribus licet ante prospectum meminerimus oraculis, ut eorum penitus vacuaretur obreptio, qui largitionalibus quippiam commodis derogantes absque palatini officii notione veniam debitae quantitatis mansuetudinis nostrae absolutione meruerunt, iterandae tamen copiam praeceptionis amplectimur, ut praeiudicio segregato non triplum modo, cui primitus videbatur obnoxius, verum etiam quadruplum dispendio digniore exsolvat. praelata litteris viri illustris comitis sacrarum largitionum iii id. iun. honorio vii et theodosio ii aa. conss. (407 iun. 11).
CTh.11.13.0. Si per obreptionem fuerit impetrata
CTh.11.13.1
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad probum praefectum praetorio. privilegia omnia paucis concessa personis in perniciem plurimorum in irritum devocentur omnesque huius modi immunitates qui quacumque ambitione meruerunt, ad aequale provincialium ceterorum consortium reducantur prositque iugatio rei publicae hactenus suspensa. et quo libentius adquiescant, proprio aequanimitatem docemus exemplo id contemptui haberi, quod immune hactenus habeatur facile persuademus ab omnibus faciendum esse quod fecimus. igitur sinceritas tua id ipsum per omnem italiam, tum etiam per urbicarias africanasque regiones ac per omne illyricum praelata oraculi huius auctoritate firmabit. dat. xiiii kal. feb. mediolano merobaude ii et saturnino conss. (383 ian. [?] 19).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
