Latin
Book 11, lines 11.1.241-11.1.252
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.241-252
Not analysed yet
CTh. 11. 14. 0. De conditis in publicis horreis
CTh. 11. 14. 1
Impp. valentinianus et valens aa. ad volusianum praefectum urbi. cavens, ne urbaniciani officiales annonariis necessitatibus misceantur, omnia participe praefecto annonae disponas ac iubeas ad curam propriam revocari. ante omnia autem quae in horreis habentur expendi volumus, ita ut non prius ad frumentum tendatur expensio, quod sub praefectura tua urbis horreis infertur, quam vetera condita fuerint erogata. si forte vetustate species ita corrupta est, ut per semet erogari sine querella non possit, eidem ex nova portione misceatur, cuius adiectione corruptio velata damnum fisco non faciat. ad istud autem negotium arbitratu ac iudicio tuo nobilis prudens fidelis optime sibi conscius pro integritatis meritis adponatur custos ac mensor, qui vel frumenta modio metiatur vel iustis aestimationibus colligat, quanta habeantur in condito. dat. vi id. april. divo ioviano et varroniano conss. (364 [365?] apr. [?] 8).
CTh. 11. 14. 2
Impp. arcadius et honorius aa. florentino praefecto urbi. nihil prius ex horreis consequantur, quam omnis canon, qui antiquitus est institutus, fuerit completus; cognoscente officio urbicariae praefecturae decem libris auri esse multandum, si quae decrevimus, fuerint temerata. dat. vi kal. ian. mediolano arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 dec. 27).
CTh. 11. 14. 3
Idem aa. anatolio praefecto praetorio illyrici. nulli posthac horreaticas species contingendi copia praebeatur. sin vero quisquam temerator horreorum extiterit, qui sibi ex praedictis aliquid audeat usurpare, hanc poenam sciat nostro arbitrio definitam, ut deportationis poenae subiectus totius substantiae cogatur subire iacturam. dat. vii id. iul. constantinopoli caesario et attico conss. (397 iul. 9).
CTh. 11. 15. 0. De publica comparatione
CTh. 11. 15. 1
Imp. constantius a. ad senatum. ad comparationem diversarum specierum, quod synoneton appellatur, actores procuratoresque senatorum per diversas provincias nullam inquietudinem tolerent. dat. v non. mai. tauro et florentio conss. (361 mai. 3).
CTh. 11. 15. 2
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. cunctos formari plenius conveniet, ut in speciebus etiam annonariis, quae a provincialibus sub transactione comparationis pretio expeti solent, sciant nullam sibi necessitatem indictionis imponi, sed huius adscriptionis necessitatem sublatam, mox ab amplissima praefectura pretiis competentibus destinandis. ut nihil trahatur in debitis, quod aut speretur aut promittatur quando solvendum, unusquisque provincialium nostrorum arbitratu proprio et mente devota species petitas isdem pretiis, quae in foro rerum venalium habebuntur, libens praestet ac distrahat, ita ut prius vendendas det species, quam omne, quod in rationem distractionis venerit, aurum fuerit consecutus; potiorum tantum, id est possessorum domibus delegatis, quibus tamen cohortatio imponitur, non necessitas imperatur, ut consensum facilem praebeant super speciebus annonariis distrahendis. haec autem adscriptio inferiores vel plebeios non tenebit, ut usibus publicis profuturas distrahant fruges. proposita prid. kal. feb. beryto richomere et clearcho conss. (384 ian. 31).