Latin
Book 11, lines 11.1.262-11.1.269
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.262-269
Not analysed yet
CTh. 11. 16. 5
Imp. constantius a. ad italicum. privatas res nostras ab universis muneribus sordidis placet esse immunes neque earum conductores nec colonos ad sordida vel extraordinaria munera vel superindictiones aliquas conveniri. et cetera. dat. viii kal. feb. bononiae placido et romulo conss. (343 ian. 25).
CTh. 11. 16. 6
Impp. constantius et constans aa. ad beronicianum vicarium asiae. palatini et constantinopolitani cives pro capitibus seu iugis suis tantum pensitationem atque obsequia recognoscant, extraordinariis et temonariis oneribus liberati. dat. non. mai. constantinopoli constantio iiii et constante iii aa. conss. (346 mai. 7).
CTh. 11. 16. 7
Idem a. et iulianus c. ad populum. sola iubemus exigi, quae factis a nobis indictionibus aliisve praeceptis continentur et quae anniversaria consuetudine antiquitus postulantur: aut, si inexcusabilis necessitas quiddam novum exigat nec dilationem publica utilitas patiatur, referri a ceteris iudicibus ad viros clarissimos praefectos praetorio et eorum arbitrio flagitanda deposci statimque id nostrae intimari clementiae. itaque iudicem, qui ultra iussa aliquid postulaverit, duplum iubemus inferre, officium vero eius quadruplum, viro clarissimo largitionum comite huic exactioni imminente, cum primum ad nos vel praefectos praetorio fuerit querella delata et facinus revelatum, ut et laesi nobis auctoribus aut praefectis recipiant, quod per arbitrium iudicis amiserant. dat. iiii non. april. mediolano constantio a. viii et iuliano c. conss. (356 apr. 2).
CTh. 11. 16. 8
Idem a. et caes. ad taurum praefectum praetorio. placet nullum omnino iudicem de cetero provincialibus inferendum aliquid indicere, ut ea tantum sedulo cunctorum studio pensitentur, quae canonis instituti forma complectitur vel nostra clementia decernit inferenda vel delegatione sollemniter sanciente vel epistulis praecedentibus. sed si quid urguere forsitan coeperit, referri ad celsitudinem tuam statuimus et auctore te fieri et eo persoluto referri ad scientiam nostram, ut nobis iubentibus roboretur. de ceteris quae prospici oportet ante plurimum temporis, insinuetur nobis tempore indictionis ex more promendae. quippe suggerit ratio eius omnia serie contineri. ideoque tituli pensitandi semper ad nostram scientiam perferantur, ut indictione anniversariis vicibus emissa iubeamus inferri merito pensitanda. si quid autem arbitrio suo descripserit provinciales vel exegerit, in duplum inferet et officium eius quadruplum cogetur expendere, super exigenda condemnatione comite largitionum curante. dat. kal. april. mediolano constantio a. viiii et iuliano caes. ii conss. (357 apr. 1).