# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.270-278

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.270-11.1.278. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.270

CTh.11.16.9
Idem a. et caes. ad taurum praefectum praetorio. exemplo africae debent fundi patrimoniales et emphyteutici per italiam constituti ab extraordinariis omnibus excusari. non enim per italiam tantum, sed etiam per urbicarias regiones et siciliam patrimonialium et emphyteuticorum fundorum vires servandas esse perspeximus. proposita romae vii kal. mart. eusebio et hypatio conss. (359 febr. 23).
CTh.11.16.10
Imp. iulianus a. secundo praefecto praetorio. nihil provincialibus indici sine nostra scientia fas est neque rursus ex his quae sunt indicta referri. omnia igitur, quae consuetudo vel dispositio nostra amplectitur, hoc est cursum publicum, translationes, itinerum sollicitudines ceteraque similia cuncti possessores implere pariter compellantur. et cetera. proposita iii id. mart. constantinopoli mamertino et nevitta conss. (362 mart. 13).
CTh.11.16.11 [=brev.11.6.1]
Impp. valent. et valens aa. secundo pf. p. nihil a provincialibus extraordinaria patimur indictione deposci. caveat igitur magnifica auctoritas tua, ne praeter ea, quae a mansuetudine nostra patuerit indicta, tenuiorum oneret functionem; ut, si quis usurpatoria temeritate amplius aliquid fuerit conatus exigere, obnoxius quadrupli repetitione teneatur. quae severitas iussionis ad ordinariorum iudicum officiorumque terrorem debebit excurrere, ut, si eorum vel gratiosa conniventia vel ignobili dissimulatione temeritas admiserit curialis, eos quoque damni similis poena castiget. dat. xiv. kal. april. constantinopoli, valentin. et valente aa. coss.
interpretatio. haec lex hoc praecipit, nihil debere a provincialibus de superindicticiis titulis peti, nisi ea tantum, quae a rerum dominis indicta constiterit. et hoc iubet, ut quicumque* aliquid superexigendum crediderit, quadrupli redhibitione componat. sed et ad ordinarios iudices hanc inquisitionem iubet excurrere, ut etiam si quid in provinciis eorum a quibuscumque* personis aut curialibus factum est, etiam eos similis damni poena castiget
CTh.11.16.12
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad theodorum comitem rerum privatarum. ad virum clarissimum et illustrem praefectum praetorio italiae scripta porreximus, ut ab actoribus et conductoribus patrimonii nostri atque ab his, qui iure perpetuo possederunt, extraordinarii muneris cessaret iniuria neque suburbicariis partibus tironum immineret exactio. sane praestantia tua providere debebit, quatenus frumenti et equorum maturetur exactio. dat. xv kal. april. treviris gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 mart. 18).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
