# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.285-290

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.285-11.1.290. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.285

CTh.11.16.16
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad neoterium praefectum praetorio. sordidorum munerum excusatio delata personis ad heredem successoremve transire non potest. neque enim potest esse perpetuum, quod non rebus sed personis contemplatione dignitatis adque militiae indulsisse nos constat. igitur ne superindictorum nomine cuiusvis domus minus praestet neve quis id audeat postulare, oraculi nostri definitione sancimus. dat. xviii kal. mai. mediolano arcadio a. i et bautone conss. (385 apr. 14).
CTh.11.16.17
Idem aaa. ad principium praefectum praetorio. cogendarum intuitu pensionum a fundis patrimonialibus vel emphyteuticis extraordinaria functionum sarcina removeatur; capiti atque fortunis eorum iudicum atque officiorum, qui privilegia tanta temeraverint, discrimine minime defuturo, si similem rursus inquietudinem movere temptaverint. fundos enim tam patrimonialis iuris quam emphyteutici absque his, quae divali lege praecepta sunt, ad alia iubemus onera non vocari. dat. iii id. dec. aquileiae arcadio a. i et bautone conss. (385 dec. 11).
CTh.11.16.18
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. tatiano praefecto praetorio. extraordinariorum munerum beneficiis nullum omnino potiri iubemus, sed quidquid talis obsequii communis omnibus populis functio postularit, id ab omnibus indiscretum meritis atque personis iubemus impleri. neque sane deest, ubi vel meritorum privilegia vel dignitatum a communione vindicemus, si quidem ea munera, quae sordida nuncupantur, exceptas lege prohibeamus obire personas, scilicet ne ad eorum obsequia amplissimarum etiam militari fastigio nomina dignitatum vel consistoriani comites devocentur. quae simili privilegio ecclesiis, rhetoribus adque grammaticis institutionis utriusque largimur. ac ne in occulto lateat quae sit, munerum enumeratio sordidorum vocabulis ipsis signata respondet. eius igitur patrimonium, quem ab his obsequiis lex nostra defendit, cura conficiendi pollinis non habebit; nullam excoctionem panis agnoscet; nulla pistrinis obsequia dependet; operas atque artifices non praebebit; excoquendae ab eo calcis sollicitudo cessabit; non conferendis tabulatis obnoxia, non lignis, indultam quoque materiem sub eadem exceptione numerabit; nulla paraveredorum et parangariarum praebitione pulsabitur exceptis his, quas raetiarum limes, expeditiones illyricae, quas pastus translatio militaris vel pro necessitate vel pro sollemnitate deposcunt; carbonis ab eo illatio non cogetur, nisi vel monetalis cusio vel antiquo more necessaria fabricatio poscit armorum nullam sollicitudinem publicarum aedium vel sacrarum constituendarum reparandarumve suscipiet; nulla pontium vel viarum constructione retinebitur; temonis sive capituli onera non sentiet; allectis atque legatis nihil in sumptuum collatione numerabit. quae universa ita enumerati viri ad suum noverint privilegium pertinere, ut ea nec uxorum facultatibus indulta congnoscant et suis patrimoniis cum vivendi circumscripta temporibus. neque enim ea, quae laborum contemplatione singulis sunt delata personis, heres poterit vindicare securus. dat. iii non. iul. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 iul. 5).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
