# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.291-300

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.291-11.1.300. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.291

CTh.11.16.19
Idem aaa. tatiano praefecto praetorio orientis. eam legem, quam de extraordinariis sordidisque muneribus expressis vocabulis functionum et insignibus dignitatum sine ulla ambage praescripsimus, ita circa eos, in quos nostra munera redundarunt, servandam esse praecipimus, ut isdem beneficiis non quamdiu militaverint, sed quamdiu vixerint perfruantur. dat. xi kal. april. mediolano tatiano et symmacho conss. (391 mart. 22).
CTh.11.16.20
Impp. arcadius et honorius aa. messiano comiti rerum privatarum. evidenter atque absolute iubemus, ne fundi ad patrimonium nostrum pertinentes, seu conductionis titulo seu perpetuo iure teneantur, aliquid praeter ordinem superindicti vel pretii petiti nomine vel de sordidis quibuscumque muneribus agnoscant. nam hoc et a divis principibus impetratum est et a nostra serenitate reparatum. quisquis igitur iudicum contra fecerit, quinque pondo auri de facultatibus, alia de officiis suis, totidem et de curialibus, qui exsequi male iussa festinant, noverit eruenda. dat. xvii kal. iul. mediolano olybrio et probino conss. (395 [?] iun. 15).
CTh.11.16.21
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. privilegia venerabilis ecclesiae, quae divi principes contulerunt, inminui non oportet: proinde etiam quae circa urbis romae episcopum, observatio intemerata custodiet, ita ut nihil extraordinarii muneris ecclesia vel sordidae functionis agnoscat. et cetera. dat. prid. kal. feb. mediolano caesario et attico conss. (397 ian. 31).
CTh.11.16.22
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. privilegia venerabilis ecclesiae inminui non patimur, ita ut nihil extraordinarii muneris ecclesiae vel sordidae functionis agnoscant. quidquid igitur praeceptis veteribus reverentia religionis obtinuit, mutilari etiam poenae interminatione prohibemus; ita ut hi quoque qui ecclesiae obtemperant his, quibus cautum est, beneficiis perfruantur. dat. prid. id. iun. mediolano caesario et attico conss. (397 iun. 12).
CTh.11.16.23
Idem aa. et theodosius a. melitio praefecto praetorio. post alia: ab illustribus personis sordida munera et extraordinariae necessitatis damna removemus. et cetera. dat. xv kal. mar. ravennae dd. nn. honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 [409] febr. [?] 15).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
