Latin
Book 11, lines 11.1.301-11.1.312
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.301-312
Not analysed yet
CTh. 11. 17. 0. De equorum collatione
CTh. 11. 17. 1
Impp. valentinianus et valens aa. alexandrino comiti rerum privatarum. viceni et terni solidi per singulos equos, qui a colonis atque ab obnoxiis exiguntur, ipsi magis iugiter, quam fraude procuratorum nostrorum equi, offerantur. dat. iii kal. iun. marcianopoli lupicino et iovino conss. (367 mai. 30).
CTh. 11. 17. 2
Impp. arcadius et honorius aa. pompeiano proconsuli africae. sicut dudum praeceptum est, quam primum equorum, qui curatoricio nomine flagitantur, in pretio maturetur exactio, ita ut viceni quidem solidi pro singulis equis a provincialibus exigantur, septeni vero contubernalibus ministrentur. dat. id. feb. mediolano vincentio et fravito conss. (401 febr. 13).
CTh. 11. 17. 3
Idem aa. praefectis praetorio et comiti sacrarum largitionum. equos canonicos militares dioeceseos africanae secundum subiectam notitiam singularum provinciarum ex praesenti duodecima indictione iussimus adaerari, in tribuendis viris clarissimis comitibus stabuli sportulis in binis solidis pro singulis equis servari consuetudinem decernentes. quam formam quodannis observari praecipimus, ut secundum postulationem gaudenti viri clarissimi comitis africae devotissimo militi septeni solidi pro equis singulis tribuantur. dat. xii kal. april. mediolano vincentio et fravito conss. (401 mart. 21).
CTh. 11. 17. 4
Impp. honorius et theodosius aa. herculio praefecto praetorio. constructioni murorum et comparationi transvectionique specierum universi sine ullo privilegio coartentur ad necessitates illyricianas: nam in his dumtaxat titulis nullum sub quodam cessare privilegii velamento censemus, sed sub hac condicione, cum tempus exegerit, huiusmodi collationi subcumbant, ut non tantum requiratur idoneus, verum universi pro portione suae possessionis iugationisque ad haec munia coartentur et a summis sarcina ad infimos usque decurrat. dat. iii id. april. constantinopoli basso et philippo conss. (408 apr. 11).
CTh. 11. 18. 0. Qui a praebitione tironum et equorum excusentur
CTh. 11. 18. 1
Impp. honorius et theodosius aa. melitio praefecto praetorio. tirones, quorum pretia exhausti aerarii necessitas flagitavit, praebere nolumus illustres viros praefectos, cum gerunt infulas dignitatis vel cum sublimem egerint praefecturam; non magistros militum vel comites domesticorum simile munus adstringat, neque enim tirones de facultatibus eorum poscendi sunt, quorum virtus triumphis nostris subiugat de hoste captivos; non praepositum vel primicerium sacri cubiculi, non castrensem, non comitem sacrae vestis, non ceteros cubicularios, non magistrum officiorum, quaestorem vel comites sacri ac privati aerarii illustres, non virum spectabilem primicerium notariorum, non consistorianos comites ac scriniorum magistros vel tribunos et notarios eadem damni multa percellet; non viros spectabiles comites archiatrorum, non comites stabuli, curapalatii, scholares, proximos scriniorum eademque scrinia, comites dispositionum, decuriones, magistrum admissionum et ceteras similes comitum laboribus nostris socias dignitates eiusdem praestationis sors teneat; non tribunos vel praepositos militares post testimonium inveteratae militiae. habeant in commune omnes, sive dum administrant seu postquam administraverint, debitum regiae liberalitatis officium; nemo tirones equos vel praestationem aurariam vereatur, quem sub legis nostrae sanctione prosequimur. illos tantum tironum atque auri munus adstringat, quos honorarios vocavit antiquitas vel qui fasces civilium partium consecuti nulla prius laboribus rudimenta posuerunt. de ipsis etiam militaris nominis viris eos praepositos vel tribunos a privilegiis esse convenit alienos, qui castrorum expertes habentur nec in hostem martio aere caluerunt. dat. xv kal. mart. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 [412] febr. 15).