# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.313-324

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.313-11.1.324. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.313

CTh.11.19.0. De collatione fundorum patrimonialium vel emphyteuticorum et rei privatae
CTh.11.19.1
Imp. constantinus a. ad dometium dracontium. quotiens plures fundum patrimonialem possident, pro portionibus fieri a singulis non vetetur illatio. quorundam enim probata industria ceterorum culpa poterit coherceri. dat. xv kal. mai. sirmi, accepta xv kal. iun. karthagine crispo ii et constantino ii conss. (321 apr. 17).
CTh.11.19.2
Imp. iulianus a. omnes, qui patrimoniales fundos retinent, pro his conveniendi sunt ad universorum munerum functiones, sicut unumquemque privatorum necessitas publicae pensitationis adstringit. et cetera. dat. v kal. april. mamertino et nevitta conss. (362 mart. 28).
CTh.11.19.3
Impp. valentinianus et valens aa. provincialibus byzacenis. ab emphyteuticariis possessoribus annonariam quidem solutionem per quattuor menses ita statuimus procurari, ut circa ultimos anni terminos paria concludantur; aurum vero non ex die x kal. dec. in prid. kalendarum ianuariarum, sed per annum solidum, prout quisque pendere potuerit, inferetur. dat. id. sep. aquileiae divo ioviano et varroniano conss. (364 sept. 12).
CTh.11.19.4
Impp. arcadius et honorius aa. firmino comiti sacrarum largitionum. post alia: qui praedia patrimonialia et emphyteutica, privatae quoque rei perpetuo iure retinent et dominici actores augmenti et superindicticii et onerum raeticorum dicuntur mediam nolle solvere pensionem. igitur iubemus, ut moniti rationales sciant ea, quae a divae memoriae valentiniano constituta sunt, quam primitus esse servanda. dat. viiii kal. iun. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 mai. 24).
CTh.11.20.0. De collatione donatarum vel relevatarum possessionum
CTh.11.20.1
Imp. iulianus a. aginatio consulari byzacenae. admodum nobis videtur absurdum et a nostrorum temporum tranquillitate submotum, ut ii, qui proscriptionis sortem pertulerunt, ad exemplum eorum, qui fundos donatos sacra liberalitate tenuerunt, auri atque argenti collationi redderentur obnoxii, quae sub divae memoriae constantio adscripta est, cum multum intersit inter eum, qui principali munificentia perfruitur, et eos, qui propria recuperare meruerunt. dat. prid. id. novemb. mampsystae iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 nov. 12).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
