# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.325-332

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.325-11.1.332. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.325

CTh.11.20.2
Impp. valentinianus et valens aa. ad mamertinum praefectum praetorio. eos, qui rem paternam vel suam a fisco recuperare meruerunt, a collatione auri atque argenti, quae adscripta est et his, qui aliquid a sacra liberalitate meruerunt, tutos defensosque servari praecipimus. dat. vi kal. mai. divo ioviano et varroniano conss. (364 apr. 26).
CTh.11.20.3
Impp. arcadius et honorius aa. hadriano praefecto praetorio. exigua quodammodo aedificiorum pensitatio nullum erga possessiones suas superindicti oneris pondus agnoscat. per omnes autem civitates municipia vicos castella ex horreis balneis ergasteriis tabernis domibus cenaculis, salinis etiam omnibus praeter mancipum, quae populi romani lavacris inserviunt, vel his, quae in memoratis locis sub pensionis locatione retinentur, nullius excepta persona unius anni, hoc est tertiae indictionis devotione congrua a locorum dominis pensio conferatur, excepta scilicet aeternabili urbe, quam ab huiusmodi munere reverentia propriae maiestatis excusat. ea videlicet ratione servata, ut, si qui dominorum defuerit, vel a procuratoribus vel ab his qui haec loca sub conductione detentant, id quod praeceptum est inferatur dominorum rationibus imputandum, ea condicione servata, ut sciant tantum, quantum ipsi percipere consuerunt, omni maturitate oportere conferre. dat. iii non. octob. ravennae stilichone et aureliano conss. (400 [405] oct. 5).
CTh.11.20.4pr.
Impp. honorius et theodosius aa. trygetio comiti rerum privatarum. largitates tam nostrae clementiae quam retro principum ex eo tempore, quo in bene meritos de re publica conferuntur, tenere perpetem firmitatem praecipimus, ut, quod unusquisque meruit et recte transmisit, nec ad heredem nec ad originem filiorum nepotumve sollicitudinem revocetur; nec quisquam pro his possessionibus, quae largitate principali iam dudum in singulos quosque collatae sunt, damnosae conventionis molestiam pertimescat. (423 mai. 19).
CTh.11.20.4.1
Sane, quod non optamus, si umquam extiterit tanta necessitas, ut aliquid in adiumentum aerarii nostri publica requirat expensa, adiuvari nos biennali pensione praecipimus, quae non gravat possessorem, ut et temporum rationem et possessionis, de cuius non potest soliditate dubitari, ante oculos collocemus. ideoque si quando in dono datis intra quinquennium possidentem necessitas dandi forte reppererit, hunc a collatione esse iubemus alienum si vero post quinquennium intra decem annorum spatia fuerit possessor inventus, mediam biennalis pensionis inferat portionem. ii vero, qui supra decennium dono data inventi fuerint praedia possidere, si emerserit ulla necessitas, integra biennali nos adiuvent pensione. (423 mai. 19).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
