# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.333-338

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.333-11.1.338. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.333

CTh.11.20.4.2
Quod si contra hanc formam scientia iudicis vel exsecutoris conventio pulsandum intra haec tempora iudicaverit possessorem, ad multam sexaginta librarum auri persolvendam se noverint adstringendos. nec officium palatinum hac excusatione utatur, ut paucos esse adserat, ad quorum partes et scrinium haec cura pertineat, sed omnes omnium scriniorum totius militiae, quod sub privato meret aerario, ad praescriptam poenam se noverint adtinendos, ita ut primates praeter damnum etiam cinguli amissione multentur, si cuiquam providentiam simulanti consensum in hac suggestione aut instructionem praebuerint. (423 mai. 19).
CTh.11.20.4.3
Ipsum enim codicem causam concussionis et fraudis et universa scripturarum genera tali conexa negotio, ne vestigia timoris posthac ulla remaneant, in conventu provincialium flammis iubemus exuri eademque poena, si posthac ulla extiterit, quod in ipsa aliave provincia huiusmodi adserat se proferre documentum, pro publica quiete deperire. proposita in foro traiani xiiii kal. iun. asclepiodoto et mariniano conss. (423 mai. 19).
CTh.11.20.5pr.
Imp. theodosius a. asclepiodoto praefecto praetorio. ab universis, qui post obitum divi avi clementiae meae ex munificentia tam divae recordationis patris ac patrui mei quam etiam serenitatis meae fundos cuiuslibet iuris petiverunt, sub hac dispositione reditus conferantur, ut, quicumque a praesenti die triennio possident, unius anni habentes immunitatem pro reliquo biennio medii anni conferant reditus; ex triennio vero usque quinquennium, unius anni; a quinquennio usque ad decennium, biennii; a decennio et ultra, triennii. in qua dispositione etiam ii habebuntur, qui dempto canone possessiones cuiuslibet iuris donationis obtinent titulo aut, cum essent domini possessionum, canonem ex parte vel integrum adimi exoraverunt, ita tamen, ut, qui fundum dempto canone accepit, reditus universos, quos ipse percepit, iuxta datam dispositionem temporis solvat; qui vero dominus constitutus possessionis tantum canonis promeruit relevationem, canonem tantum pro data forma, hoc est aut dimidii anni aut unius aut biennii aut triennii, solvat; eadem ratione etiam illis tenendis, qui relevationem iugationis ex simplici beneficio meruerunt. sane qui inspectorem specialem ac si de ieiunis ac desertis possessionibus, accepisse dicuntur, electionem a sede culminis tui propositam amplectantur et aut solvant, ut dictum est, quod nunc consequuntur lucri pro rata temporum ratione, aut, si hoc moleste tulerint, patiantur denuo alios inspectores dirigi. (424 mai. 13).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
