# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.339-344

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.339-11.1.344. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.339

CTh.11.20.5.1
Quod si qui ex possessionibus principali sibi quondam liberalitate donatis postmodum quasdam aliis aut venumdedit aut et ipse donavit, pro his quidem, quae venditae probabuntur, ille se statutis praesentibus obnoxium esse cognoscat, qui videtur pretium consecutus. cui vero non vendita, sed legitime donata vel iure successionis adquisita possessio est, is profecto debebit iustius adtineri ad illa praestanda iuxta tempora praefinita, qui adipisci in praesenti ex donata sibimet possessione monstratur. qui vero alterius nomine ex munificentia principali donatos obtinet fundos quique relevationis vel peraequationis beneficium simili modo consecutus ostenditur, ipse ad huiusmodi solutionem debebit adstringi, qui non ut petitor, sed ut dominus et possessor rei poterit adprobari. vel certe si hoc casu quodam patere forsitan non valebit, ab ipsa possessione, quae vel donata vel peraequata aut relevata est, supra dicti fructus beneficii conferantur. (424 mai. 13).
CTh.11.20.5.2
Scituris cunctis, quod, quisquis praedictam praestationem intra quattuor menses, ex quo fuerit admonitus, inferre distulerit, ipsas possessiones, quae donatae eidem videntur, amittet, ii vero, qui certum quid collationis seu functionis indictae pro temporali possessione praestiterint, pleno in posterum beneficii principalis, quod aliquando meruerunt, munere perfruentur. dat. iii id. mai. constantinopoli victore v. c. cons. (424 mai. 13).
CTh.11.20.6pr.
Impp. theodosius et valentinianus aa. antiocho praefecto praetorio. eorum iugorum sive capitum sive quo alio nomine nuncupantur privati iuris vel patrimonialis sive civilis sive templorum, quae a principio imperii divae recordationis arcadii genitoris mei ex petitionibus diversorum vel ultro datis adnotationibusque in praesentem diem qualitercumque relevata sunt vel adaerata levius vel de patrimoniali iure ad privatam vel in aurariam aerariam atque ferrariam praestationem translata, quinta pars commodi, quod ex eo beneficio ad dominos fundorum pervenit, ex eodem tempore exacta pro aestimatis per singulos annos habitis arcae et sacrarum largitionum viribus ex aequo societur. exceptis his, quae in capitatione humana atque animalium diversis qualitercumque concessa sunt, ita ut omnium, quae praedicto tempore atque etiam sub inclytae recordationis avo nostro in terrena sive animarum discriptione relevata sunt usque ad quadringentorum iugorum sive capitum quantitatem pars dimidia publicis censibus adiungatur, ut, si quidem usque ad quadringenta iuga vel capita relevatio facta est, dimidia tantum pars fisco reddatur, si vero amplius aliquid relevatum est, usque ad ducentorum iugorum vel capitum aput beneficium consecutos relevatio firma permaneat, reliqua omnia publicis censibus refundantur. aut enim intra ducentorum numerum pro rata partis dimidiae portione unumquemque relevari conveniet aut ultra eundem minime ad dispendium publicum praestita relevatione abuti, sive in una sive in diversis provinciis vel suo vel interposito nomine huiusmodi beneficium impetravit. nisi si quis se pro fundis sterilibus ac desertis maioris etiam adscriptionis relevationem iuste meruisse firmaverit et inspectore seu peraequatore misso probaverit, non iam secundum nostrum beneficium, quod usque ad ducenta iuga vel capita pro dimidia parte indulsimus, sed pro inspectionis futurae veritate ac fide tributa publica soluturus. (430 dec. [?] 31).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
