Latin
Book 11, lines 11.1.345-11.1.357
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.345-357
Not analysed yet
CTh. 11. 20. 6. 1
Adaeratis etiam et qualitercumque translatis ex quarta decima feliciter futura indictione translatione vel adaeratione servata modum collationis imponi, qui consecutis partem quandam beneficii reservabit pro regionum diversitate factae adaerationis modum atque omnium, quae in huiusmodi rebus consideranda sunt, qualitatem praefectura amplissima disponente. (430 dec. [?] 31).
CTh. 11. 20. 6. 2
Illis solis ab hac discriptione a sublimitate tua sicut visum fuerit disponente penitus eximendis et in praesenti collationis modo mansuris, quae civitatibus vel curiis vel officiis in commune remissa sunt vel aliquando personarum magis indulta, sed ex dispositione amplissimae sedis tuae, si qua sit de relevatione suspicio, inspectioni verissimae subiciendis. (430 dec. [?] 31).
CTh. 11. 20. 6. 3
Exactionem vero quintae partis collationum ab exordio imperii divae memoriae patris mei, ut dictum est, iam nunc fieri ab his qui emerunt vel eorum heredibus, si solvendo sint, vel detentatoribus, pro quo quisque possedit tempore, . . . . Obiit, posterioribus vel novis dominis, ad quos relevata praedia devenerunt, contra suos auctores actionibus legitimis reservandis, neque penitus ullo sub quocumque privilegio dispositione hac eximendo. (430 dec. [?] 31).
CTh. 11. 20. 6. 4
Firmiter in futurum et sine ulla discriptionis molestia aput eos, qui meruerunt, divina indulgentia permansura, ita ut ne retractari quidem nec proferri in medium has rursus liceat rationes, completis his, quae in praesenti de causis singulis aut personis pro rerum necessitate statuta sunt. dat. prid. kal. ian. constantinopoli dd. nn. theodosio xiii et valentiniano iii aa. conss. (430 dec. [?] 31).
CTh. 11. 21. 0. De collatione aeris
CTh. 11. 21. 1pr.
Impp. valentinianus et valens aa. modesto praefecto praetorio. aes, quod dichoneutum vocatur, non modo deinceps largitionibus inferatur, verum de usu penitus et conversatione tollatur ac nemini publice hoc habere liceat. (371 apr. 7).
CTh. 11. 21. 1. 1
Et conflatores figurati aeris, adulteratores etiam monetae capitalis animadversio persequatur. dat. vii id. april. constantinopoli gratiano a. ii et probo conss. (371 apr. 7).