Latin
Book 11, lines 11.1.369-11.1.377
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.369-377
Not analysed yet
CTh. 11. 22. 4
Impp. honorius et theodosius aa. ad anthemium praefectum praetorio. nonnullos possessores exactionis consuetae more dissimulato eo temeritatis procedere cognovimus, ut quidam auctoritate rescriptionis elicita instantiam compulsorum eludant sub eo obtentu, quod sponte pronius inferant expetenda. qua usurpatione patefacta promulgamus, ut huiusmodi impetrationis novitate supplosa, quae vulgo autopractorium vocatur, universa pensitationis profligandae quae fuit reviviscat sollemnitas et curiales vel apparitio provincialis huius muneris vota procurent, exceptis his, quos eminentissimae tuae sedis specialiter consideratio digessit. dat. xiiii kal. iun. honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 mai. 19).
CTh. 11. 22. 5
Idem a. herculio praefecto praetorio illyrici. quod olim meminimus constitutum, hac generali denuo legis praeceptione sancimus, ne cuiquam liceat praestationes possessionum ad aliud territorium ex alio transferre, sed omnibus modis in eo loci tributaria agnoscatur illatio, quem fides censuum retinet et necessitas publicae adscriptionis adstringit. quod si ulterius ab officio praefecturae praesentia vel priora statuta fuerint temerata, centum librarum auri multa ferietur, sed et singuli, qui nequaquam prohibitis temperabunt, viginti librarum auri dispendia sustinebunt. dat. viii kal. iul. constantinopoli varana v. c. cons. (410 mai. 25 vel iun. 24).
CTh. 11. 23. 0. De protostasia
CTh. 11. 23. 1
Imp. constantius a. ad senatum. protostasiae munus hactenus senatores imposita necessitate sustentent, ut isdem senatorum census implendae necessitatis contemplatione socientur nec cuiusquam alterius iuga aut capita senatorum censibus adgregentur, cum protostasiae munus ita debeant sustinere, ut ad eum numerum, quem ipsi censuali sorte sustentant, senatorum tantum censibus nexis eandem necessitatem debeant explicare. dat. v non. mai. tauro et florentio conss. (361 mai. 3).
CTh. 11. 23. 2
Imp. iulianus a. sallustio praefecto praetorio. prototypias et exactiones in capitatione plebeia curialium munera et quidem inferiora esse minime dubitatur, atque ideo a senatoriis easdem domibus submoveri oportet. et cetera. dat. iii id. mart. constantinopoli mamertino et nevitta conss. (362 mart. 13).