Latin
Book 11, lines 11.1.389-11.1.396
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.389-396
Not analysed yet
CTh. 11. 24. 4
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. censemus, ut, qui rusticis patrocinia praebere temptaverit, cuiuslibet ille fuerit dignitatis, sive magistri utriusque militiae sive comitis sive ex proconsulibus vel vicariis vel augustalibus vel tribunis sive ex ordine curiali vel cuiuslibet alterius dignitatis, quadraginta librarum auri se sciat dispendium pro singulorum fundorum praebito patrocinio subiturum, nisi ab hac postea temeritate discesserit. omnes ergo sciant non modo eos memorata multa feriendos, qui clientelam susceperint rusticorum, sed eos quoque, qui fraudandorum tributorum causa ad patrocinia solita fraude confugerint, duplum definitae multae dispendium subituros. dat. vi id. mart. constantinopoli theodoro v. c. cons. (399 mart. 10).
CTh. 11. 24. 5
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. excellentia tua his legibus, quae de prohibendis patrociniis aliorum principum nomine promulgatae sunt, severiorem poenam nos addidisse cognoscat, scilicet ut, si quis agricolis vel vicanis propria possidentibus patrocinium reppertus fuerit ministrare, propriis facultatibus exuatur, his quoque agricolis terrarum suarum dispendio feriendis, qui ad patrocinia quaesita confugerint. dat. viii kal. iun. constantinopoli theodoro v. c. cons. (399 mai. 25).
CTh. 11. 24. 6pr.
Impp. honorius et theodosius aa. aureliano praefecto praetorio. valerii, theodori et tharsacii examinatio conticiscat, illis dumtaxat sub augustaliano iudicio pulsandis, qui ex caesarii et attici consulatu possessiones sub patrocinio possidere coeperunt. quos tamen omnes functionibus publicis obsecundare censemus, ut patronorum nomen extinctum penitus iudicetur. possessiones autem athuc in suo statu constitutae penes priores possessores residebunt, si pro antiquitate census functiones publicas et liturgos, quos homologi coloni praestare noscuntur, pro rata sunt absque dubio cognituri. (415 dec. 3).
CTh. 11. 24. 6. 1
Metrocomiae vero in publico iure et integro perdurabunt, nec quisquam eas vel aliquid in his possidere temptaverit, nisi qui ante consulatum praefinitum coeperit procul dubio possidere, exceptis convicanis, quibus pensitanda pro fortunae condicione negare non possunt. (415 dec. 3).