# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.397-413

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.397-11.1.413. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.397

CTh.11.24.6.2
Et quicumque in ipsis vicis terrulas contra morem fertiles possederunt, pro rata possessionis suae glebam inutilem et collationem eius et munera recusent. (415 dec. 3).
CTh.11.24.6.3
Ii sane, qui vicis quibus adscripti sunt derelictis, et qui homologi more gentilicio nuncupantur, ad alios seu vicos seu dominos transierunt, ad sedem desolati ruris constrictis detentatoribus redire cogantur, qui si exsequenda protraxerint, ad functiones eorum teneantur obnoxii et dominis restituant, quae pro his exsoluta constiterit. (415 dec. 3).
CTh.11.24.6.4
Et in earum metrocomiarum locum, quas temporis lapsus vel destituit vel viribus vacuavit, ex florentibus aliae subrogentur. (415 dec. 3).
CTh.11.24.6.5
Arurae quoque et possessiones, quas curiales quolibet pacto publicatis aput acta provincialia desideriis suis vel reliquerunt vel possidere alios permiserunt, penes eos, qui eas excoluerunt et functiones publicas recognoscunt, firmiter perdurabunt, nullam habentibus curialibus copiam repetendi. (415 dec. 3).
CTh.11.24.6.6
Quidquid autem in tempus usque dispositionis habitae a viro illustri decessore sublimitatis tuae ecclesiae venerabiles, id est constantinopolitana atque alexandrina possedisse deteguntur, id pro intuitu religionis ab his praecipimus firmiter retineri, sub ea videlicet sorte, ut in futurum functiones omnes, quas metrocomiae debent et publici vici pro antiquae capitationis professione debent, sciant procul dubio subeundas. (415 dec. 3).
CTh.11.24.6.7
Nequaquam cefalaeotis, irenarchis, logografis chomatum et ceteris liturgis sub quolibet patrocinii nomine publicis functionibus denegatis, nisi quid ex his quae exigenda sunt vel neglegentia vel contemptus distulerit. (415 dec. 3).
CTh.11.24.6.8
Metrocomias possidere nostro beneficio meruerunt, et publicos vicos committere compellantur. dat. iii non. decemb. honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 dec. 3).
CTh.11.25.0. De quadrimenstruis brevibus
CTh.11.25.1
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. rufino praefecto praetorio. quotienscumque quadrimenstrui breves ab apparitoribus ducianis ad sedem vestrae celsitudinis destinantur, parilis notitia provinciali quoque tradatur officio, ut, priusquam ad iudicium vestrum examinanda mittantur, ibidem sub utrorumque praesentia conferantur, ut, qui perperam vel petita vel erogata notaverit, confutetur, ne discordante brevium modo in eorum damnum expensa revocetur, qui susceptionibus vel nominationibus obligati quae militum nomine petuntur exsolvant, nec imputari sibi quod exsolverint congemiscunt. dat. xii kal. iun. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 mai. 21).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
