# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.423-431

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.423-11.1.431. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.423

CTh.11.27.2
Idem a. menandro. provinciales egestate victus atque alimoniae inopia laborantes liberos suos vendere vel obpignorare cognovimus. quisquis igitur huiusmodi repperietur, qui nulla rei familiaris substantia fultus est quique liberos suos aegre ac difficile sustentet, per fiscum nostrum, antequam fiat calamitati obnoxius, adiuvetur, ita ut proconsules praesidesque et rationales per universam africam habeant potestatem et universis, quos adverterint in egestate miserabili constitutos, stipem necessariam largiantur atque ex horreis substantiam protinus tribuant competentem. abhorret enim nostris moribus, ut quemquam fame confici vel ad indignum facinus prorumpere concedamus. dat. prid. non. iul. romae probiano et iuliano conss. (322 iul. 6).
CTh.11.28.0. De indulgentiis debitorum
CTh.11.28.1
Imp. iulianus a. ad avitianum vicarium africae. excepto auro et argento cuncta reliqua indulgemus. dat. vii kal. nov. antiochiae, acc. xv kal. april. karthagine iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 [362] oct. 26).
CTh.11.28.2
Impp. arcadius et honorius aa. dextro praefecto praetorio. quingenta viginti octo milia quadraginta duo iugera, quae campania provincia iuxta inspectorum relationem et veterum monumenta chartarum in desertis et squalidis locis habere dinoscitur, isdem provincialibus concessimus et chartas superfluae discriptionis cremari censemus. dat. viiii kal. april. mediolano olybrio et probino conss. (395 mart. 24).
CTh.11.28.3
Idem aa. andromacho praefecto urbi. omnium titulorum, sive qui ad illustres viros praefectos praetorio sive qui ad largitiones nostras pertinent, usque in consulatum primum clementiae nostrae, id est usque indictionem quintam decimam, quae proxima fuerit, reliqua universa concedimus. atque ut ipsa memoria reliquorum intercidat, chartas omnes, sive quas tabularii civitatum sive officia iudicum sive officium palatinum sive discussores habent, quibus tamen eius temporis et debitorum nomina et debita continentur, undique in medium congregatas palam flammis iubemus aboleri. post consulatum vero mansuetudinis nostrae, id est a prima indictione in consulatum olybrii et probini, omnium reliquorum exactionem suspendi oportere censemus, donec admoniti ordinarii iudices nominatorios breves absque ulla conscriptos fraude transmittant, quibus aperte liqueat, quae penes minuscularios, quae penes curiales debita, quae etiam in defectis domibus habeantur, his enim praecipue consulendum est, qui iusto remedio indigent. noverint igitur officia ad se omne dispendium rediturum, si occultatis idoneis in eorum locum faeneos defectosve subiecerint. ex consulatu sane olybrii et probini, id est ex nona indictione in praesentem diem adcelerari solutionem omnium conveniet debitorum. eos etiam, qui personalibus debitis sacro aerario tenentur adstricti, id est conductores diversorum portuum ac vectigalium, volumus esse securos. publicani etiam et telonarii, praepositi thesaurorum adque bafiorum, procuratores gynaeceariorum ac monetariorum ceterique, quos omnes in chartis suis officium palatinum sine ullo aetatis fine custodit, decernimus, ut, quaecumque per eos debita contracta sunt, submoveantur. ab heredibus etiam memoratorum exactionis atrocitas conquiescat. dat. vii kal. iul. mediolano vincentio et fravito conss. (401 iun. 25).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
