Latin
Book 11, lines 11.1.432-11.1.443
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.432-443
Not analysed yet
CTh. 11. 28. 4
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. ab omni intra italiam iugatione, quam munere annonariae functionis absolvimus, etiam glebalem pensionem iubet serenitas nostra removeri. dat. id. sept. mediolano basso et philippo conss. (408 sept. 13).
CTh. 11. 28. 5
Impp. honorius et theodosius aa. honoratis et possessoribus per africam. reliquorum ex fiscalibus titulis cuncta debita nostrae mansuetudinis indulgentia subsequatur. et cetera. dat. vii kal. dec. post cons. honorii viii et theodosii iii aa. (410 [409] nov. 25).
CTh. 11. 28. 6
Idem aa. macrobio proconsuli africae. considerantes africae devotionem usque in initium fusionis quintae universa reliqua, quae tam ad arcam sublimium potestatum quam ad largitiones pertinent, relaxari praecipimus. privatae quoque rei debita similiter relaxamus chartis abolitis, quibus debita publica continentur. dat. vii kal. iul. ravennae varana cons. (410 iun. 25).
CTh. 11. 28. 7
Idem aa. iohanni praefecto praetorio. campaniae tusciae piceno samnio apuliae calabriae, sed et brittiis et lucaniae ex omni praestationis modo, quem antiqua sollemnitas detinebat, quattuor partes iubemus auferri, ita ut ex indictione decima quinque annorum indulgentia contributa partem solvant publicae functionis. ad reparationem sane cursus intra indulgentiae tempus quidquid fuerit postulatum, id solum conferri censuimus. dat. viii id. mai. ravennae lucio v. c. cons. (413 mai. 8).
CTh. 11. 28. 8
Idem aa. seleuco praefecto praetorio. naviculariis intra africam ex quarta decima indictione consulatus valentiniani aug. iii et eutropi viri clarissimi usque ad indictionem quartam consulatus nostri septies et theodosi iterum omnia reliqua indulgemus. dat. iii non. april. ravennae constantio et constante conss. (414 apr. 3).
CTh. 11. 28. 9
Idem aa. anthemio praefecto praetorio. per omnes provincias orientis ex indictione undecima valentiaca in quintam usque nuper transactam indictionem, annorum scilicet quadraginta, id est ex consulatu divorum valentiniani et valentis iterum augustorum usque ad consulatum invictissimi honorii patrui mei septies et meum iterum, omnium generalium titulorum sub aequa lance tam curiis quam collatori privato et patrimoniali, divinae quin etiam domui omnique iuri munifico, nec non et cellariis, praeter trium metallorum debitoribus docimeni, proconensis et troadensis, concessimus reliqua, sive species sive aes pecunia aurum argentumque debetur, ita ut nec horreis et praefectoriae arcae nec nostro aliquid ex his aerario debeatur; sequentis temporis debitis ex indictione sexta usque ad praesentem duodecimam emergentibus necessitatibus reservatis. dat. v id. april. constantinopoli constantio et constante conss. de eadem re scriptum edictum ad populum: ad marcianum comitem sacrarum largitionum: musellio praeposito sacri cubiculi de titulis ad domum sacram pertinentibus: ad rectores provinciarum: et de metallariis edictum ad populum per provincias illyrici et ad rectores provinciarum. (414 apr. 9).