# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.444-451

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.444-11.1.451. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.444

CTh.11.28.10
Idem aa. aureliano praefecto praetorio. indulgentiam, quam ex undecima indictione valentiaca in quintam usque nuper transactam generaliter per omnes provincias et populos sparsimus, nonnulli visi sunt in suum compendium rapinamque convertere, ut fierent privata debita, quae fuerant publica. ideoque ut largitatem nostram non nomine, sed re ipsa provinciales experiantur, a nullo ordine obtentu anticipatae per se illationis ulterius aliquid exigantur, cum eis sufficere debeat ad medellam, quidquid et ipsi ex eadem indulgentia meruerunt, quam sacrilego animo temerare conati sunt. dat. v id. iul. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 iul. 11).
CTh.11.28.11
Idem aa. monaxio praefecto praetorio. primipili reliqua, tamquam ad nuper emissam generalem indulgentiam minime pertineant, flagitari cognovimus. ideoque sancimus primipili quoque reliqua eiusdem temporis relaxari nec quemquam debere pro eo tempore, quod indulgentia definivit, primipili vel cuiuslibet alterius tituli gratia conveniri praeter docimeni, proconensis et troadensis metallorum debitores, quos et dudum latae indulgentiae series comprehendit. dat. v id. sept. heracleae theodosio a. vii et palladio conss. (416 sept. 9).
CTh.11.28.12
Idem aa. palladio praefecto praetorio. praeter censuales functiones campania, quam et vetustatis gravior onerat adscriptio et post hostium vastavit incursio, peraequatis territoriis nonam partem tantummodo praeteriti assis publicarum toleret functionum. picenum vero et tusciam suburbicarias regiones septimam tributorum ad supputationem professionis antiquae per universos titulos iubemus agnoscere, ut reciso antiqui census onere is tantum modus, quem superius comprehendimus, chartis publicis inseratur, hac condicione, ut omnis super desertorum nomine querella in posterum conquiescat. dat. xvii kal. dec. ravennae honorio xii et theodosio viii aa. conss. (418 nov. 15).
CTh.11.28.13
Idem aa. venantio comiti rerum privatarum. breves, quos spectabiles ac probatissimi nobis viri ac palatinorum sacrarum vel ad praetoriana scrinia detulerunt, et professionis modum eum, qui brevibus sedit, scribi volumus, eum vero qui recisus est de chartis publicis iubemus auferri. unde secundum fidem polyptychorum per provinciam proconsularem novem milia duas centurias iugera centum quadraginta unum in solvendo et quinque milia septingentas centurias iugera centum quadraginta quattuor semis in removendis, per provinciam vero byzacenam in praestanda functione septem milia quadringentas sexaginta centurias iugera centum octoginta, septem milia sescentas quindecim vero centurias iugera tria semis in auferenda constat adscripta, ut circa eos, quibus collocata ac relevata sunt praedia, ad securitatem perpetuae proprietatis intermina possint aetate servari. de his vero, quae edictis pendentibus nondum sunt certis adsignata personis, rectores provinciarum decernimus providere, ut manentibus remediis, quae fides supra dicta adtribuit, idoneis collocentur. dat. x kal. mart. ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss. (422 febr. 20).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
