# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.452-462

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.452-11.1.462. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.452

CTh.11.28.14
Idem aa. rufino comiti sacrarum largitionum. quod de annonariis functionibus per urbicarias regiones clementia nostra concessit, etiam in largitionalibus titulis et emphyteuticis rei publicae praediis custodiri mandamus. amotis igitur reliquis etiam circa largitionales titulos debita ex praesenti indictione constituet chartis abolitis debitorum. capitali sane supplicio percelletur, quisquis provincialem supra constitutum hac auctoritate modum debitae functionis adstrinxerit. regesta vi id. feb. ravennae asclepiodoto et mariniano conss. (423 febr. 8).
CTh.11.28.15
Impp. theodosius et valentinianus aa. tauro praefecto praetorio et patricio. quicumque ex imposita descriptione donatis relevatisque per sacram liberalitatem obnoxium se esse ex parte vel ex integro cognoscit, nostri numinis beneficio liberetur. et cetera. dat. xii kal. iul. constantinopoli ariovindo et aspare conss. (434 iun. 20).
CTh.11.28.16
Idem aa. tauro praefecto praetorio. a sexta indictione, ad quam superior indulgentia usque processit, ad undecimam nuper transactam sub aequa dimensione tam curiis quam possessori privato ac patrimoniali, divinae quin etiam domui, ex omni iure munifico nec non et in speciebus cellariensibus reliqua indulgemus, ita ut, quae in istis viginti annis a sexta, qua dictum est, indictione undecimam usque per omnes titulos sive in speciebus sive pecunia auro argentoque, debentur nomine reliquorum, omnibus concedantur. nihil de his viginti annis speret publicorum cumulus horreorum, nihil arca amplissimae praefecturae, nihil utrumque nostrum aerarium. dat. x kal. mai. theodosio a. xiiii et maximo v. c. conss. (433 apr. 22).
CTh.11.28.17
Idem aa. isidoro praefecto praetorio. debita susceptoribus ante decimam indictionem congregata, quae sedes excelsa pretiis humanioribus adaeravit, ex parte dimidia condonamus, arcae cetera inferri praecipimus. dat. prid. id. iul. constantinopoli isidoro et senatore conss. (436 iul. 14).
CTh.11.29.0. De relationibus
CTh.11.29.1
Imp. constantinus a. ad claudium plotianum correctorem lucaniae et brittiorum. post alia: super paucis, quae iuridica sententia decidi non possunt, nostram debes consulere maiestatem, ne occupationes nostras interrumpas, cum litigatoribus legitimum remaneat arbitrium a sententia provocandi. dat. vi kal. ian. treviris, acc. viii id. feb. regio constantino a. iii et licinio iii conss. (312 [313] dec. 27).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
