# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.53-64

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.53-11.1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.53

CTh.11.1.7
Idem aa. ad senatum. compertum est pro colonis profugis ad exsolvenda vos fiscalia conveniri. iubemus igitur, si nihil ex eorundem terris senatorum quemquam possidere constiterit, ut nulla cuiquam pensitandi pro his qui aufugerint necessitas imponatur. dat. v non. mai. tauro et florentio conss. (361 mai. 3).
CTh.11.1.8
Impp. valentinianus et valens aa. ad symmachum praefectum urbi. nemini aurum pro speciebus urbis romae liceat exigere de futuro. dat. id. iun. naissi divo ioviano et varroniano conss. (364 iun. 8).
CTh.11.1.9
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. tabulariorum fraudes se resecasse per suburbicarias regiones vir clarissimus anatolius consularis missa relatione testatus est, quod pabula, quae hactenus ex eorum voluntate atque arbitrio ad mutationes mansionesque singulas animalibus cursui publico deputatis repente atque improvise solebant convehi, nunc in consilio ratione tractata pro longinquitate vel molestia itineris ab unoquoque oppido certo ac denuntiato tempore devehi ordinavit. quod iubemus, ut etiam per omnes italiae regiones pari ratione servetur. dat. prid. non. mar. treviris valentiniano et valente aa. conss. (365 mart. 6).
CTh.11.1.10
Idem aa. ad dracontium vicarium africae. omnes, qui per africam opulentas desertasve centurias possident, ad integrum professionis modum necessitati publicae satisfaciant. dat. xvi kal. iun. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 mai. 17).
CTh.11.1.11
Idem aa. ad dracontium vicarium africae. pro loco ac proximitate possessionum annona ad limitem transvehatur. quae iussio haut difficile capit effectum, si tabularii metu praesentium tormentorum a consuetis fraudibus arceantur. dat. xv kal. iul. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 mai. 17).
CTh.11.1.12
Idem aa. ad faventium vicarium italiae. quisquis ex desertis agris veluti vagos servos liberalitate nostra fuerit consecutus, pro fiscalibus pensitationibus ad integram glebae professionem, ex qua videlicet servi videantur manere, habeatur obnoxius. id etiam circa eos observari volumus, qui ex huiusmodi fundis servos ad possessiones suas transire permiserint. etiam si militares viri aliquos ex his penes se retentant, conveniendi primitus sunt, ut aut restituant quos perperam petiverunt, aut sciant pro tributis obnoxios se futuros. dat. prid. kal. aug. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 iul. 31).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
