# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.541-550

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.541-11.1.550. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.541

CTh.11.30.31
Idem a. ad mamertinum praefectum praetorio. quoniam plerique rectores relationes, quas ad nostrae tranquillitatis comitatum destinare promittunt, supprimere vel differre conantur, prava id conscientia faciente conveniri eos ab illustri auctoritate tua praecipimus, ut intellegant sibi quidem denarum librarum auri, officiis vero suis vicenarum imminere condemnationem, si promissa relatio intra triginta dies non fuerit sine aliqua ambiguitate transmissa his officialibus, per quos convenit gesta transmitti. et quia plerumque contingit, ut gerulis litterarum aliquo casu existente tarditatis obstaculum videatur adferri, ne id quod necessitate contingit ad culpam rectorum redundare videatur, actis aput se confectis diem designare debebunt, in quo transmissio gestorum committitur his, qui huic necessitati deputantur. dat. x kal. april. iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 mart. 23).
CTh.11.30.32
Impp. valentinianus et valens aa. salutem dicunt ordini civitatis karthaginis. iudicibus non solum appellationis suscipiendae necessitas videtur imposita, verum etiam triginta dierum spatia definita sunt, intra quae negotii merita ad mansuetudinis nostrae scrinia conveniat destinari, iudice et officio, si statuta fuerint aliqua parte mutilata, multae subiacente. dat. prid. non. feb. mediolano divo ioviano et varroniano conss. (364 febr. [?] 4).
CTh.11.30.33
Idem aa. ad dracontium vicarium africae. quicumque iudicum adversus auctoritatem legis appellationes neglexerit, protinus officio tuo, non rationalis, imminente ad viginti librarum auri exsolvendam multam cogetur, ita ut et officium eius triginta simili celeritate dissolvat. dat. prid. id. sept. aquileiae accepta xviii kal. dec. tacapis divo ioviano et varroniano conss. (364 sept. 12).
CTh.11.30.34pr.
Idem aa. ad symmachum praefectum urbi. si quisquam ausus consultationem sequi circa limina palatii nostri comitatumve fuerit deprehensus, aestimatae litis, quae in controversiam venit, medietatem in auro atque argento fisci viribus inferre cogetur. (364 nov. 9).
CTh.11.30.34.1
Iudex sane, qui relationem promiserit, nisi intra triginta dies dictae sententiae promissam relationem ad nostra scrinia destinarit, ipse quidem notabili sententia reprehensus x librarum auri condemnatione quatietur, officium vero eius, quod non suggesserit nec commonuerit de relationis necessitate, viginti libris auri fiat obnoxium. dat. v id. nov. mediolano divo ioviano et varroniano conss. (364 nov. 9).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
