Latin
Book 11, lines 11.1.551-11.1.560
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.551-560
Not analysed yet
CTh. 11. 30. 35
Idem aa. ad modestum praefectum praetorio. cuncta instrumenta, quae iudiciis offeruntur, subiecta consultationi gesta continere debebunt. sed et acta, quae sint ante habita, et monumenta transmittenda sunt, hisque adnectenda sunt testimonia vel confessiones partium et omnia huiusmodi, in quibus causa consistit et habere exitum videatur. dat. kal. aug. marcianopoli valentiniano et valente aa. conss. (370 aug. 1).
CTh. 11. 30. 36
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad eupraxium praefectum urbi. post alia: cum ex causis iustis aliquid, quo minus iudicari statim possit, repperietur incertum ac debitor adversus discussoris statum coeperit reluctari, dilatione postposita super eo, quod exorietur ambiguum, vel sublimitas tua vel vicarius, prout quisque vestrum proximus erit, adhibeat examen. proposita xvi kal. mart. gratiano a. iii et equitio conss. (374 febr. 14).
CTh. 11. 30. 37
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad thalassium proconsulem africae. post alia: cum de praescriptionibus peremptoriis agitatur examen, si eas praescriptiones iudex ut leves putaverit improbandas et ab eius interlocutione fuerit appellatum, provocatio huiusmodi recipiatur, cum peremptoria praescriptio et definitiva sententia eadem vi vel consumptae causae vel non admittendae videantur operari. sed quoniam evenire potest, ut multae praescriptiones peremptoriae litigatoribus competant, ne in uno eodemque negotio per singulas necesse sit saepius provocari et totiens ad nos referri, omnes peremptorias praescriptiones, quas sibi quisque putaverit competere, cogatur expromere et ita demum, si a cognitore fuerint repudiatae, utatur, si placet, provocationis auxilio. et cetera. dat. iii kal. sept. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss. (378 aug. 30).
CTh. 11. 30. 38
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad syagrium praefectum praetorio. post alia: in condemnationibus appellationes iubemus admitti. dat. xiiii kal. iul. gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 iun. 18).
CTh. 11. 30. 39
Idem aaa. ad macedonium comitem sacrarum largitionum. quotiens fiscalibus causis controversiae alicuius dubitatione pendentibus summam sententiae comes aerarii nostri imposuisse detegitur et cogendis obvium debitis provocationis suffugium fuerit obiectum, proprium super eo esse tribuendum praestantia tua discat examen, modo ut frequentibus statuta praeceptis eos praeter debiti modum poena comitetur, quos executionem veteris iudicati superfluae appellationis obiectu suspendisse claruerit. proposita karthagine xv kal. april. syagrio et eucherio conss. (381 mart. 18).