# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.561-566

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.561-11.1.566. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.561

CTh.11.30.40
Idem aaa. ad basilium comitem sacrarum largitionum. omnem, quae de libello scripta recitatur, dici volumus atque esse sententiam atque ab eo provocationis auxilia quisquis efflagitat, ad auditorii sacri venire iudicium neque illic ex praeiudicio poenam vereri, sed appellationis iniustae iustaeve discrimen competenti subire luctamine. praeterea quidquid in cunctis cognitionibus atque conflictibus libelli absque documento et recitatione decernitur, praeiudicii loco iuste ac probabiliter putatur. atque ab eo si vel vocem quisquam provocationis obiecerit vel libellum, disputatione non indiget, quin certa atque manifesta praeiudicii condicione teneatur eumque confestim ab eodem cognitore exigi conveniet ac teneri. dat. prid. kal. sept. merobaude ii et saturnino conss. (383 aug. 31).
CTh.11.30.41
Idem aaa. ad ammianum comitem rerum privatarum. rationales privatae rei causis vel sacri aerarii praesidentes examen praesente fisci advocatione suscipiant. ac si eorum sententia forte fuerit appellatione suspensa, ad eos iudices disceptationis fata transeant, ad quos privatorum hominum causae referri ex provocatione consuerunt, ita ut, si ab illis quoque fuerit provocatum, mansuetudinis nostrae expectetur arbitrium, vel sinceritate tua vel sacrarum remunerationum comite, prout ad quem negotium pertinebit, quid super his, de quibus referatur, gestum sit, scriptis currentibus instruente, ut, sive athuc superest nostra cognitio, mansuetudinem nostram facta suggestione commoneat, sive adquiescentibus partibus terminum negotio datum esse constiterit, plenam rei inquisitionem notitiamque eius accipiat. sane tempora tantum volumus privatis fiscalibusque causis non esse communia, ut antiquo iure fiscalia negotia intra duos menses in eadem provincia, intra quattuor in contigua, intra sex in transmarina dicantur. proposita xvii kal. ian. merobaude ii et saturnino conss. (383 dec. 16).
CTh.11.30.42
Idem aaa. ad agrestium proconsulem palaestinae. probamus verecundiam iudicantis, si superfluam quoque recipiat provocationem, ne interim reliquum negotium audiret. dat. prid. kal. april. constantinopoli richomere et clearcho conss. (384 mart. 31).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
