Latin
Book 11, lines 11.1.579-11.1.590
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.579-590
Not analysed yet
CTh. 11. 30. 48
Idem aaa. ad eusignium praefectum praetorio. revocare appellationem suam unicuique minime permittatur, sed sacro auditorio totius negotii examinatio reservetur. quod si hac lege neglecta gratiam siverit appellationis, et ipse quinquaginta libras argenti et eius officium parem summam condemnationis inferre cogetur. dat. xiiii kal. iun. mediolano valentiniano a. iii et eutropio conss. (387 mai. 19).
CTh. 11. 30. 49
Idem aaa. albino praefecto urbis romae. in negotiis, quae in urbe venerabili nostri patrimonii nomine ventilantur, id iuris tulimus, ut, si ducentarum librarum argenti negotium quod agitur summam aestimationemque transcendit, a rationalis sententia provocantes comitivae privatarum sequantur examen. si vero intra praestitutum modum litigii summa se cohibet, sublimi eminentiae tuae sacrum nostri numinis iudicium delegamus. dat. viii kal. aug. romae timasio et promoto conss. (389 iul. 25).
CTh. 11. 30. 50
Idem aaa. victorio proconsuli asiae. eum, qui procuratorem suum cum appellatione ante sententiam adversum se latam ad iudicium dirigit, iudiciaria auctoritate iubemus praeiudicialis multae excipere ac sustinere iacturam. emissa prid. non. april. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 apr. 4).
CTh. 11. 30. 51
Idem aaa. apodemio praefecto praetorio illyrici et italiae ii. quibus causis non est provocatio respuenda, iubemus respuentem iudicem xxx librarum auri, obsecundantem officii gratiam quinquaginta esse feriendam. dat. v id. iun. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 iun. 9).
CTh. 11. 30. 52
Idem aaa. have, rufine karissime nobis. nihil sub sacri iudicii examine de ea parte negotii debet definiri, de qua nihil in exordio aput praesidem aut institutum fuerit ac probatum. dat. iiii kal. octob. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 sept. 28).
CTh. 11. 30. 53
Impp. arcadius et honorius aa. ennoio proconsuli africae. post alia: libellis vel edictis factae citra consilium publicum non valeant nominationes; de quibus nec appellari necesse est, si sollemnitas deest. dat. xvii kal. iun. mediolano olybrio et probino conss. (395 mai. 16).