# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.591-598

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.591-11.1.598. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.591

CTh.11.30.54
Idem aa. andromacho praefecto urbi. si ante annum relationi missae responsum sacra scrinia non dedissent, causae litigatoris commonitio non nocebit. post quod, etiamsi aliqua constitutio manasse monstratur, quae venientes rei, de qua agitur, ut dudum, amissione constringit, in quo ei, quae tempus designat, nihil intellegitur detraxisse, quia nullam indulti anni nec adtigit nec sustulit mentionem. atque ideo positum vigorem legum scitaque servabunt, si intra annum missae relationis impatientia litigatoris eruperit, vel condicio praestituta vel poena. transacto autem anni curriculo nemo venire prohibebitur, quominus a clementia nostra repetat oraculum, quod lex praescripta anni definitione distulit, non ademit. dat. viii kal. iun. mediolano olybrio et probino conss. (395 mai. 25).
CTh.11.30.55
Idem aa. messalae praefecto praetorio. in negotiis civilibus cum nihil sit, quod ante appellationem iudicio principali indigeat, agnitis partium allegationibus atque pensatis terminari oportet controversias, non dumtaxat consultatione differri. neque enim fas est, quod aput infirmum disceptatorem definiendi constantiam provocantis trepidatio retardavit, litigatorem sub consultationis ambiguo iugi expectatione pendere. dat. xiiii kal. iun. arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 [399/400] mai. 19).
CTh.11.30.56
Idem aa. nebridio proconsuli asiae. repugnantes priscorum sententias nostra serenitas temperavit. si quis itaque libellos appellatorios ingesserit, sciat intra triduum post oblationem legitimam, non ex quo est sententia deprompta, appellatorem habere licentiam arbitrium commutandi, ne iustae paenitudinis humanitas amputetur. dat. xi kal. aug. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 iul. 22).
CTh.11.30.57
Idem aa. ad eutychianum praefectum praetorio. post alia: addictos supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum, eorum etiam quos synoditas vocant, per vim atque usurpationem vindicare liceat ac tenere. quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur, interponendae provocationis copiam non negamus, ut ibi diligentius examinetur, ubi contra hominis salutem vel errore vel gratia cognitoris obpressa putatur esse iustitia; ea condicione, ut sive pro consule, comes orientis, augustalis, vicarii fuerint cognitores, non tam ad clementiam nostram quam ad amplissimas potestates sciant esse referendum. eorum enim de his plenum volumus esse iudicium, qui, si ita res est et crimen exegerit, rectius possint punire damnatos. et cetera. dat. vi kal. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 iul. 27).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
