Latin
Book 11, lines 11.1.599-11.1.608
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.599-608
Not analysed yet
CTh. 11. 30. 58pr.
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. multorum querellis excitati hac lege sancimus, ut, si quis provocatione interposita suspecti iudicis velit vitare sententiam, in hac voce liberam habeat potestatem nec timeat contumeliam iudiciorum, cum et ab ipsa iniuria possit facile provocare, maxime cum a solis tantum praefectis non sine dispendio causae provocare permissum sit. sciant igitur cuncti sibi ab iniuriis et suspectis iudicibus et a capitali supplicio ac fortunarum dispendio provocationem esse concessam. (399 iun. 7).
CTh. 11. 30. 58. 1
Quod si quis posthac iudicum appellatione emissa libellos quoque oblatos audire noluerit, viginti librarum auri dispendio multabitur; officium vero eius nisi huic pertinaciter restiterit atque actis ita contradixerit et, quid iure sit constitutum, ostenderit, viginti quinque libras auri largitionibus nostris inferre cogetur. dat. vii id. iun. mediolano theodoro v. c. cons. (399 iun. 7).
CTh. 11. 30. 59
Idem aa. simplicio praesidi tripolitanae. nullum ita credimus contumacem, ut appellationem interpositam legibus audeat recusare. quam ob rem teneat apparitio veterem disciplinam nec a suggestionibus necessariis metu eius, cui ad tempus paret, retrahatur. xxx autem libras auri aerario nostro cogetur inferre, qui obiectam provocationem iure neglexerit et eadem officium, si coniventiam praestet iudici, poena retinebitur. dat. prid. id. iun. veronae theodoro v. c. cons. (399 iun. 12).
CTh. 11. 30. 60
Idem aa. pompeiano proconsuli africae. cum de appellationibus recipiendis necne promulgatarum legum sufficiat auctoritas atque his, qui rite ab iniusta sententia provocantes audire noluissent, sit poena proposita, poena etiam officio constituta, sive in criminalibus sive in civilibus causis fuerit iudicatum, attamen nostro etiam motu decernimus, ut veterum statuta serventur, quae nullum patimur umquam impune violare. dat. kal. iun. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 iun. 1).
CTh. 11. 30. 61
Idem aa. flaviano praefecto urbi. quotiens vir spectabilis vicarius venerandae urbis negotium aliquod praemissa inscriptione cognoscit atque ab eius sententia fuerit provocatum, ad nostram clementiam referri decernimus. sin vero huiusmodi examen arripuerit, in quo sine ullo legis vinculo non tam crimen obicitur quam cuiusdam criminis conflatur invidia lataque sententia appellatione suspenditur, illustrem sedem tuam editis ex more apostolis sacra vice audientiam praebere sancimus. dat. xiiii kal. septemb. brixiae stilichone et aureliano conss. (400 aug. 19).