# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.609-614

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.609-11.1.614. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.609

CTh.11.30.62
Idem aa. et theodosius a. ad diotimum proconsulem africae. in negotiis, quae ex appellatione descendunt, veterem consuetudinem volumus custodiri, illud addentes, ut, si quando a gentilibus vel a praefectis eorum fuisset interposita provocatio, sacrum sollemniter, hoc est proconsularis cognitionis praestoletur examen. dat. xi kal. aug. ravennae stilichone ii et anthemio conss. (405 iul. 22).
CTh.11.30.63
Idem aaa. anthemio praefecto praetorio. in his causis, quae praesentes arbitros ex sententia vestrae magnitudinis sortiuntur, vel in ea civitate seu provincia qua degetis sive in proximis atque contiguis provinciis, lex antiqua propriam obtineat firmitatem, ut duobus exactis mensibus dies sit ultimus temporalis et intra triginta dies reparatio postuletur. ubi vero in longioribus ac remotis provinciis eadem litis ac dilationis ratio pensabitur, ad eorum instar, quos a rectoribus provinciarum eorumque sententiis convenit appellare, sex mensum temporalis dies, trium reparationis nomine dilatio praebeatur. dat. xiiii kal. ian. constantinopoli stilichone ii et anthemio conss. (405 dec. 19).
CTh.11.30.64pr.
Impp. honorius et theodosius aa. iuliano proconsuli africae. non ignoramus post interpositam provocationem in causis fiscalibus antiquitus constitutum, ut viginti dies constituti intra provinciam videantur et ut sacri auditorii cognitores divinae domus negotia terminarent, ex contigua vero provincia intra quadraginta dies negotia universa discingerent. verum serenitas nostra certum moderamen invenit. praecipimus itaque, ut praeter hos viginti dies, quos lex augusta constituit, viginti alios iungeremus. quorum quidem omnium haec erit forma servanda, ut, quocumque die ex adiectis viginti diebus fuerit negotium peroratum, sacri auditorii habere reverentiam iudicetur sitque ultimus, etiamsi non quadragensimus comprobatur. quae idcirco ita custodienda sancimus, ne, si unius tantum observabitur dies, aut aegritudo iudicantis aut litigantis fuerit occupatio, recte praefinitum tempus interdum distulisse videatur. ideoque hanc reverentiam cunctis his, qui superadditi sunt, diebus statuendam esse censuimus, ut nihil postea excusationis occurrat. lapsos enim post hoc tempus reparationem praecipimus non habere: ac ne medio tempore officii colludium differat litigantem, viginti librarum auri multam praecipimus imminere, ut, si eorum culpa atque colludio, quos suggerendi cura constringit, negotium claruerit fuisse dilatum, praescriptae multae teneantur obnoxii. si in tot diebus utilitatibus suis non adfuerit litigator, cui adversus fiscum nostrum iurgium manet, emenso iam tempore nullius reparationis beneficium speret, solam fisco exsecutionem superesse iam noverit. (412 oct. 15).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
