# Theodosii Imperatoris Codex 11.1.632-637

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 11, lines 11.1.632-11.1.637. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/11.1.632

CTh.11.31.4
Idem aa. et gratianus a. ad olybrium praefectum urbi. si qui ex iustis causis, quae divorum parentum nostrorum constitutionibus comprehensae sunt, per occupationem eius iudicis, qui est in sacro auditorio cogniturus, ad reparationis possunt beneficium pertinere, trium mensum tempus in utroque custodiant, scilicet ut priusquam id possit elabi, et redintegrent evoluta curricula et redintegrata denuntient aut certe cavillatione submota his quae statuta sunt obsecundent. dat. xiii kal. iul. altaripa valentiniano n. p. et victore conss. (369 iun. 19).
CTh.11.31.5
Idem aaa. ad olybrium praefectum urbi. in speculis agat is, adversus quem in sacro auditorio causa reparanda est et, an intra tres menses reparationem adversarius mereatur, exploret ac statutum scitis triumphalibus diem sedulus in iudiciis litigator observet. incumbat quoque appellatori cura, ut, si adversarius ex loco, quem habitare consuevit, forte subterfugiat, pergat cum officio publico hominique eius, quem in loco reppererit, conventionem tradat ad adversarium perferendam idque ita gestum esse curator aut magistratus rescripti publici vel actorum testificatione confirmet. quibus impletis si is, cuius conventio curata est, iudicium obire neglexerit, ferat hanc desidiae contumaciaeque multam, ut urguens negotium ipso quoque absente dicatur diligentique iudicantis examine sententia proferatur ea, quam aequitatis ratio et iuris praescripta dictaverint. dat. xviii kal. sept. altino valentiniano et valente iiii aa. conss. (373 [370] aug. 15).
CTh.11.31.6 [=brev.11.9.1]
Impp. valent. et valens aa. ad modestum pf. p. reparatis intra mensem tertium ex priore lege temporibus, in notitiam hoc ipsum adversarii per denuntiationem ex more celebrandam iubemus sine dilatione perferri; scilicet ut, interiectorum spatiorum dinumeratione servata, ad debitum partes iudicium revertantur. quod si is, cui reparata sunt tempora, ultra dinumerationem crediderit differendum, lata adversus eum sententia roboretur, atque in exsecutionem semel iudicata ducantur. dat. vi. id. dec. constantinopoli, valentin. et valente iv. aa. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
